# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.50-51

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.50-1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.50

44. Per idem tempus Athanasius praesul Neapolis magister militum praeerat qui, ut praemisimus, exulato fratre proprio cum Saracenis pacem iniens, ac primum infra portum aequoreum et urbis murum collocans, omnem terram Beneventanam simulque Romanam necnon et partem Spoletii dirruentes, cunctaque monasteria et ecclesias omnesque urbes et oppida, vicos, montes et colles insulasque depraedarunt. A quibus etiam sanctissimi Benedicti coenobia decentissima, toto orbe veneranda, et sancti Vincentii martiris monasterium igne exusta sunt, aliaque innumerabilia, excepta Suessula, quam veraciter christianorum fraude miserabiliter suffossa est. Huic igitur sociatus est Pandonulfus, cuius amminiculo fretus, acrius coepit persequi fratrueles suos; ac primo tempore labores eorum hinc et inde vastans abstulit, atque cum Neapolitibus, Caietanis ac Saracenis unitus, biduo super castrum Pilense irruens expugnavit; nichilque proficiens, mani abscessit. Sequenti vero anno generaliter motionem faciens cum sub, Neapolitibus, et Saracenis, super colossus, quo filii Landonis degebant, insedit, prius tamen illos qui residebant in termis iuxta arenam pecuniata deposuit et Capuam remisit; illis vero, videlicet filiis Landonis, in amphiteatro circumseptis, pacem cessit, accipiens ab eis Liburiam sub sacramento. Qua etiam vice memoratus Pandonulfus denuo super Pilanum castrum cum Neapolitibus improvise irruens, fraude cepit, ab eis qui interius morabantur traditum; ubi et ego captus sum et omnibus bonis a pueritia acquisitis exutus. Ipse pedester ante equorum capita usque ad urbem Capuanam exul evectus sum, decimo Kal. Septembris anno Domini 881.
45. Pandonulfus autem confestim exercitaliter super Calvum profectus est, stipatus agmine Neapolitum, ibique munitionem extruens residebat; set filii Landonolfi cum sub viriliter eis resistentes, subito inde recessit, a filiis Landonis iampridem oblata Suessa, sacramento eis olim largita. Set ut ad priora nunc calamum vertam, apprehensus Atenolfus a suprafato viro, Lando germanus eius non segniter egit; nam mox Calvense castrum, propter quod captus est idem Atenulfus, cum suis coepit haedificare. Pars autem nobilium parata erat ad praelium, et pars vulgi vallis et parietibus construebat, sicque consumatus est. Post biennium ferme igne consumptum, ab eodem Landone reparatum est memoratum castrum, quo abiens cum universis suis et casis datis per singulos concives oppidi de ministerio suo, et vasis vinariis, victualium quoque et vinum, omni vigilantia desudans ad pristinum statum dictum oppidum erexit.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
