# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.56-58

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.56-1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.56

50. Repedante itaque Radelgiso ad propria, Athanasius ad solita recurrens arma, simulavit universos fratrueles pacisci; cohortatus est videlicet eos, ut dato sacramento ad alterutrum, omnes ingrederentur urbem comuniter habitaturi. Set Pandonolfus ab eodem praesule sacramentum accipiens, ne ullas contra eum moliretur insidias, tunc omnes fratres in unum adunati Capuam adierunt, dato prius amphitheatro eidem Athanasio et ille Guaiferio ad cohabitandum tradidit ad perpetuum Capuanorum iurgium. Cum vero adessent universi, ut diximus, omnes iurarunt, ut pacifici et sine ulta molestia dicti viri intrarent ad commorandum. Pandonolfus autem recepit eos ovans cum clericis veste amictis candida; mox autem ingressi intro, apprehenderunt Pandonolfum et Landonolfum fratrem eius, quem supra episcopum descripsimus, cum omnibus consentaneis, sequacibus et fautoribus suis, et hii duo missi sunt Neapolim; post haec et uxores, filii et filiae missae sunt illuc.
51. Inter haec Saraceni totam supradictam terram crudeliter laniabant, ita ut desolata terra cultoribus, sentibus et vepribus repleta fatiscat. Guaiferius autem colosso residens, suasus ab Athanasio, immo et Athanasius ab illo coactus, bellum coepit in terre dictis fratribus, atque cum Saracenis nimium eos affligebat et acrius insequebatur. Tunc nutu Dei, a quo omne procedit bonum, quendam Agarenum ab Africa evocans, regia de stirpe generi sui procreatumc, Agropolim, inde Garilianum, quo residebant agmina Hismaelitica, misit, atque omnium illorum mentem accendens, eius hortatus universi Saraceni tam de Gariliano quam de Agropoli comuniter collecti, Calabriam, qua residebat Graecorum exercitus super Saracenos in sancta Severina commorantes, properarunt; ubi et omnes Graiorum gladiis extincti sunt. Dehinc Amanteum castrum captum est. Deinde et dictae beatae Severinae oppidum apprehensum est.
52. Basilio serenissimo augusto hiis diebus defuncto, duo filii eius in imperio sunt electi, id est Leo primogenitus et Alexander subsequens; tertius vero, Stephanus nomine, archiepiscopatum eiusdem urbis eiecto Focio, qui olim a Nicolao primae sedis pontefice ob invasionem episcopatus Ignatii adhuc superstitis perpetuo anathemate fuerat multatus, et a Iohanne papa, ut ita dicam ignaro, ad pristinum gradum resuscitatus regendum suscepit.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
