Latin
Lines 1.6-1.9
Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.6-9
Not analysed yet
6. Frequenter autem Karlus cum cunctis liberis, quos iam reges constituerat, et cum immenso bellatorum agmine Beneventum praeliaturus aggreditur; set Deo accertante pro nobis, sub cuius adhuc regimine fovebamur, innumerabilibus de suis peste perditis, cum paucis nonnunquam inglorius revertebatur. Unde factum est, ut Pipino regnante in Ticino et Grimoaldo praesidente in Benevento, frequentissimum bellum vexaret Beneventanos, ita ut nec ad momentum pax interfuerit illis viventibus. Erat enim uterque iuvenili aetate nitentes et ad commotiones et bella declivi. Pipinus autem fultus suorum praesidio bellatorum, iugi continuoque praelio exagitabat eum; Grimoalt vero et civitatibus munitis et primoribus quam plurimis constipatus, pravipendens ac despectui ducens illius persecutionem, in nullo cedebat ei. Aiebat itaque per legatos suos Pipinus: Volo quidem, et ita potenter disponere conor, ut sicuti Arichis genitor illius subiectu fuit quondam Desiderio regi Italiae, ita sit mihi et Grimualt! Quibus e contra Grimoalt asserebat: ��
Liber et ingenuus sum natus utroque parente;
Semper ero liber, credo, tuente Deo
7. Et hoc quidem ita de hac luce subtracto, Grimoalt alter suscepit iuta Beneventi tuenda, thesaurarius videlicet divae memoriae Grimoaldi prioris, vir quoque sat mitis et adeo suavis, ut non solum cum Gallis, verum etiam cum universis circumquaque gentibus constitutis pacis inierit foedus, et Neapolitis supra memoratis gratiam pacemque donavit. Set quid antiquus hostis semper invidet pacatis et pii viris, atque bella et discordiae semina in eis serere molitur, Dauferium quendam, virum spectabilem, suae artis malicie ignivit, et cum nonnullis filiis Belial horrendum fecit inire consilium adversus principem fatum, hoc modo depositis quippe in itinere insidiis, ut dum per pontem proficisceretur Veterrimae urbis ad praedictam urbem Salernum properans, impulsus a menbris Satanae profundum, fluctibus marinis immergeretur, esset beluis in pastum. Set revelante sibi occultorum cognitore Deo, suis ad se accersitis, iam dictum incolumis pertransiit pontem; eos autem, qui suae salutis hostis fuerant, cepit et vinculis iniecit. Dauferius vero quid tunc non aderat illic, hoc agnito, fugam arripuit et Neapolitis susceptus est.