# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.70-72

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.70-1.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.70

64. Cernens autem hoc Atenolfus, et videns sibi tempus adesset congruum, prius simulavit se cum coniuge et liberis e civitate egredi et Calvum quasi habitaturus adire. Inter ista cum iuvenulis et pecunia ambitiosis paciscens, dato sacramento et promissis multis muneribus, dirrumpens iusiurandum quod cum filiis Landonis ter iuraverat, cum sompni tempus advenisset sabbatum post epyphaniam, hoc est 7. Ydus Ianuarii, advocatis sodalibus sub, super filios Landonis irruit bellaturus. Filii autem Landonis non segniter se praeparaverunt adversus huiusmodi conamen, set fugientibus eis his in quibus confidebant, concussi sunt valide. Maxime ex hoc turbabantur, quia putabant, quod Lando cum omnibus germanis suis in hoc adesset discidio. Videntes autem hii, destituti essent ab omnibus, cesserunt Atenolfo, et egredientes noctu ex urbe, Teanum advenerunt, Landonolfus, Pando et nepos eorum Guaiferius, clamitantibus eis a tergo de civitate: Nolite ire Teanum, quia certissime capiemini!. At illi Teanum appropiantes, haesitare coeperunt, ne forsan a Landone tenerentur astricti; nunciato itaque adventu suo, officiosissime sunt suscepti.
65. Atenolfus gastaldatum Capuanum singulariter suscipiens, continuo se comitem appellari iussit, moxque filium suum Athanasio obsidem direxit, sicut sacramento pollicitus fuerat, Liburiam et Capuam sub iureiurando illo concessit. Athanasius vero retinuit illius sobolem, quousque pactum illi a Guidone duce repromissum susciperet dictus Atenulfus, acceptoque foedere Gallico, reddidit filium suum, et custodita est pax inter utrumque anno uno et mensibus tribus. Per idem tempus missis legatis idem Atenolfus Romam, Maione venerabili abbate et Dauferio diacono, ut subderetur Stephano pio papae, essetque illi proprius famulus; et promisit reddere Caietanos, quos pridem callide ceperat, adiuvaretque eum contra Saracenos Gariliano residentes. Quae postea cuncta oblitus, ex his quae promiserat nichil omnino adimplevit.
66. His quoque diebus Theophilactus stratigo a Bari Teanum hostiliter advenit hyemis tempore, Saracenos temptans impugnare; nichilque proficiens, infructuosus abscessit; abiensque Neapolim, Marinam gastaldum castri sanctae Agathaei Aioni rebellem percepit, et Apuliam rediens nonnullas munitiones eiusdem Aionis vi apprehendit. Unde occasione accepta, idem Aio adversus augustale dominium rebellionis iurgium initiavit, quod suo in loco inseretur.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
