# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.73-75

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.73-1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.73

67. Ante hoc sane tempus Guaimarius princeps Constantinopolim ad augustorum vestigia confisus accessit; a quibus benigne susceptus est, et patritius ab eis factus, cum honore ad propria remissus est. Cum autem adhuc illo moraretur, Athanasius dolorem conceptum in opus erumpens, Graecos et Neapolites seu omnes Capuanos generaliter movens super Abellanum misit castrum, quo tunc praeerat Landolfus Suessulanus. Mox autem ut illic supervenit exercitus, fraude illorum qui intro erant captum est, apprehenso in eo Landolfo et filia eius iuniore nurumque illius, uxore videlicet Landonis, qui cum Guaimario profectus fuerat.
68. His ita decursis, suasus Lando ab Algegisos aliisque Capuanis, una cum Guaiferio quandam tractoriam plaustro vehentem intromissus, Capuanam urbem ingressus est, atque ad episcopalem abiit aulam; ubi pauci ex suis congregati sunt, Atenolfo accelerante. Tunc commissum est praelium, mortuoque Valane illustri viro, dissolutum est cor eorum qui in parte Landonis erant, et coeperunt illum relinquere et Atenolfo sociari. Tunc, licet fincte, pacis osculum sibi mutuo fratres optulerunt, quod in arca cordis minime retinebant. Lando autem post ista cum Guaiferio ad propria remeantes, reliqui consantanei illorum capti sunt et vinculis innexi; inter quos et Landolfus praesul captus est et custodiae trusus. Post non multum tempus per singulos dies omnes absoluti sunt.
69. In diebus illis quando Atenolfus gastaldatus regendi iura adeptus est; omnia quaeque Benedictus infra urbem Capuanam possedit, fratribus exulantibus auferri praecepit. Qua de re missus ab Angelario venerabili abbate ego ipse vestigia apostolorum, adii Stephanum summum pontificem, postulaturus pro rebus nostris ablatis; a quo et benedictionem fratribus detuli et privilegium nostri coenobii, et supradicto viro litteras exhortatorias attuli. Dominicalis res ablata reddita est, mea autem ex toto subtracta; in proximo etiam cellam mihi ab abbate traditam, concepto dolore, vi abstulit.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
