Latin
Lines 1.76-1.77
Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.76-77
Not analysed yet
70. Interea cum Atenolfus iam memoratus Capuanos cepisset, advertens Athanasius Capuam fortiter concussam, coepit occasionem quaerere adversus Atenolfum, et obsides ab eo seu et pacem innovare. Decurrentibus inter alterutros missis, Maio supradictus abbas et Ausencius Neapolim profecti sunt, quos Athanasius ad amphiteatrum ire praecepit, simulque Atenolfum illuc adesse voluit, quatenus firmato foedere una cum Guaiferio consule, filium suum cum aliquantis e Capua obsidem mitteret. Hoc autem faciens, insidias tetendit latenter cum Graecis et suis ad capiendum eos. Set quia, ut conicitur, adhuc non erat completa malitia, quae post paululum divinitus punienda est, facto morula; set et filium suum infra urbem clausit, supradictos viros misit arenam; egressusque statim Graiorum cuneus, supradictos apprehendit viros cum 20 aliis, et depraedavit totam Capuam graviter; moxque sine delatione cunctum equitatum et pedestrem exercitum mittens, omnia sala Capuae succidi exterminarique fecit funditus.
71. Praesciens autem Deus dicti viri malitiam et volens praestare Capuanis misericordiam in tam crudeli impiaque persecutione, permisit eundem Athanasium in tantam elationem prorumpere, ut etiam Beneventi fines his terque praetiari faceret. Aio autem tunc Bari degens, impugnabat Graecos impugnantes se; qui hoc audiens, ilico segnitie deposita, ferme cum tribus milibus bellatoribus clanculo veniens castrum in Abellinum; ubi autem intellexit, Graecos cum Neapolitibus residere super Capuam radicitusque eam devastare, ilico recto itinere super eos audacter adventare studuit. Set quidam naturaliter zizaniorum sator Dauferius, Dauferii nostri genitor, urbe Beneventi egressus subdole acsi secuturus principem, ex diverso Capuam cursim properavit et dicto exercitui adventum indicavit Aionis. At illi relicta Capua, praecipites Neapolim reversi sunt; Aio autem iter quod coeperat peregit, illisque minime repertis, Liburiam ingressus est, cum quo et Atenolfus abiit; et exusta tota pene Liburia ac depraedata, populisque et bestiis ablatis, puteisque saxo oppilatis, amphiteatrum profectus est. Quo residens per aliquot dies, machinis et diversis telis fortiter expugnavit illud. Indeque habiens, super castrum sanctae Agathae insedit, atque Marinum gastaldum sibi rebellem in fide ad se remeantem suscipiens, abscessit; aliquandiu Benevento commorans, per Sepontum Barim reversus est.