# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.83-85

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.83-1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.83

77. Atenolfus ergo cum Athanasio pacem interim custodita fere bis senis diebus, scisso foedere utraque pars ad praedam prorupit. Set Capuani praevalidiores effecti, per se et cum Saracenis graviter Neapolim circumquaque vastantes lacerant, ut ignis consumantes omnia, aequo Dei iudicio, ut qui Saracenis innumerabiles christicolas gladiis et captivitatibus tradidit bonisque eorum ditatus est, non immerito ab his flagelletur, rodatur et depraedetur, ut Salomon ait: Quis medebitur incantatori a serpente semel percusso?
78. Interea Atenolfus post episcopi captionem cunctumque clerum sacramento revinctuml ad nova se contulit et recentia iura legis. Nam monachos beati Benedicti pro rebus perditis iurare compulit, quibus cessum fuerat ab omnibus retro principibus cunctisque augustis Gallicis, sacramentum per se nulli homini dandum misi per scariones; se autem in huiusmodi negotio sapientiorem ac potiorems ostendens prioribus.
79. Defuncto autem Lamberto, filio Guidonis senioris, filio suo Spoletium reliquit; quo etiam decedente, Guido iunior Spoletium et Camerinum suscipiens, cum Saracenis in Sepino castrametatis pacem fecit, obsidibus datis et acceptis; cuius etiam tempore supradicta coenobia, urbes et oppida omnia a Saracenis capta et exusta sunt. Regiam ad urbem legationem dirigens, contra ius faciens, pecuniam accepit. Quamobrem a Carlo tercio augusto captus est, et nisi fugam arripuisset, capite plecteretur. Unum quippe illius narro, factum haut indissimile, quod in Gariliano gestum est. Denique cum a Seponto idem dux Atenolfo comitante Capuam pergeret, in loco qui Caudi dicitur Arranem Hismaelitam, tirannum crudelissimum, cum trecentis pene sequacibus suis peremit. Cognoscens autem Guido Carlum augustum seminecem iacere, cupiditate regnandi devictus deceptusque a contribulibus suis, relinquens Beneventanam provinciam sibi subacta et Spolitentium ducatum, abiit Galliam regnaturus. Beneventi quidem tellus a Graecis capitur, Spoletium depraedatur ab Agarenis, ipse autem manet invisus et inauditus. Cum vero paruerit et auditus fuerit, quid dixerit vel quid, egerit, scire volentibus per ordinem narrabo.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
