Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 11
Unproofread scanNot analysed yet
Contrarium autem evenire deprehenditur illis, qui in opposito sunt hemisphaerio, non secus ac antipodibus nostris omnia vice versâ respectu nostri solent accidere. Dies igitur habent Selenitae, quà lucis &umbrarum vicissitudinem, nostratibus quidem similes; diversos tamen partim quà longitudinem, tricies enim ferè major est dies lunaris terrestri, quod ex dictis constat: partim quà causam vel mensuram, dies enim noster dependet à primo sive Solis sive Terrae motu; dies verò lunaris à motu Lunae proprio, quamvis &hic Selenitis videatur primus, Soli nempe stellisque communis. Annum autem communem habent, quia communi mensurâ eundem determinant, motu nempe proprio Solis, qui circa Lunam non minùs quàm circa Terram moveri videtur. Interim tamen idem ille annus ut apud nos 365. dies, ita apud Selenitas 12. saltem, &quod excedit, in se complectitur, quod ex dictis facilè colligitur.