# Geoscopia selenitarum, part 1 12

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/12

2. Quod discus Terrae Selenitis quindecies ferè major videatur, quàm discus Lunae Terricolis. 3. Quod discus Terrae splendeat. 4. Quod Terra facies splendida maculis distincta videatur. 5. Quod splendor Terrae major sit splendore Lunae. 6. Quod Terra phasibus diversis, ut Luna, successivè crescere & decrescere videatur. 7. Quod Terra nennunquam patiatur Bclipsin. 8. Quod Terra Selenitis videatur moveri. De singulis phaenomenis hisce seorsim in subsequentibus agendum est, ut adductis causis veritas eorum clariùs elucescat. Sit igitur CAPUT III. Phaenomenon I. TERRA SELENITIS APPARETINSTARDISCI. Lobosum esse terraqueum hoc in quo degiTmus elementum, ejusque superficiem, si non geometricè & perfectè, physicè tamen & sensualiter sphaericam esse, partim ex uniformi ortus & occasus Solis anticipatione, secundum longitudinem; partim ex diversâ, proportionali tamen, polorum elevatione, secundum latitudinem; partim ex tumore maris quaquaversum notabili, constat, ut pluribus illud deducit Clavius in Spherâ, Argolus in Pandosio Sphaerico, Keplerus in epitom. Astron. Copernicanae. Quicquid Anaximander de figura columnari: de Cylindraceâ Leucippus: de Conicâ Cleanthes: de Scaphio Heraclitus: de disco caxo Democritus: de mensa planà Anaximenes & Empedocles: de infinita radire quâ deorsum nitatur Xenophanes Colophonius apud Aristotelem l. 2. de Coelo, cap. 12. Plutarchum l. 3. de placit. Philosoph. c. 10.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
