Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 13
Unproofread scanNot analysed yet
&apud alios absque fundamento afferant. Sed &aërem hunc nostrum orbiculariter circumfusum esse globo terraqueo non minùs quàm illud certum est ex eclipsibus lunaribus, in quibus extremitas obfuscantis umbrae, quàm non à Terra sed ab aëre spargi primus accuratè notavit Keplerus in Astron. Opt. p. 208. &270. lineam circularem repraesentat, adeoque sui quoque corporis rotunditatem arguit. Totum igitur hoc complexum, ex aqua, terra simul &aëre constans, quod à potiori parte denominatum unico vocabulo TERRAE plerumque venire solet, Sphaerae rationem obtinet, &globosum est, si in se consideratur. Quemadmodum autem Lunae corpus, quod in se spectatum non minùs quàm Terra globosum esse deprehenditur, nudis tamen oculis eminus visum ut circulus planus, seu discus, apparet; ita Terra nostra globosa vicissim ex orbe lunari observata disci rationem obtinet, &ut planum circulare Selenitis apparet. Siquidem ex Euelide in Opticis theorem 25. &Albazeno l. 3. propos. 25. Omnis Sphera eminus spectata circulus videtur. Nempe, quia oculus ob majorem distantiam deceptus non animadvertit, radium centralem minorem esse radie collaterali, sed arbitratur è globo sibi transmissos radios omnes eandem habere longitudinem, fieri igitur solet, ut sim; plicem &planam superficiem oculus eam esse putet, quae propiùs visa magnam convexitatem habet.