# Geoscopia selenitarum, part 1 16

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/16

ad 26 1 cumque per 19. VI. Euclid. figi rae planae similes sint in duplicatâ ratione homologorum laterum, quibus & diametri circulorum annumerantur, sequitur discum Terrae ad discum Dae esse ut Coeterùm ut discus Terrae lunarem verâ suâ magnitudine 15. ferè superat, ita visus ille discus ex Lunâ necessariò toties etiam major apparet, quàm hic vicissim ex Terrâ spectatus. Ut enim aequales magnitudines ex aequali intervallo similique situ visae, aequales apparent; ita inaequales ex aequali distantiâ situque simili spectatae suam quoque servant inaequalitatem, eandemque proportionem, qua se mutuò verè concernunt, oculis etiam aequaliter remotis exhibent, angulis visoriis eandem proportionem servantibus, quam habent ipsae magnitudines inter se. Dico in simili situ: nam si diversus fuerit situs, res aequales ex eadem distantiâ inaequales apparent, nisi circulo determinata sit illa diversitas; inaequales contrà nonnunquam aequales videntur, ut Opticae peritis notum est. Cum igitur praedicti disci ex se mutuò spectati non tantùm ex aequali videantur intervallo, sed & in simili situ (disci enim globorum eminus observatorum semper in situ perpendiculari ad radium visivum se sistunt) non possunt non eandem etiam inter se magnitudinis apparentis proportionem servare. Toties igitur major apparet è Lunâ spectatus discus Terrae, quàm vicissim ex Terrâ visus lunaris, quoties ipse verâ suâ magnitudine hunc superat, nempe decies quinquies ferè. Sed jam ex ipsa Luna Terram spectabimus, angulum diametri Terrae apparentis aestimaturi. Sit igitur observatorium nostrum in meditullio lunaris disci, nempe secundum schema praelictum in D. Objectum, Terra, in B. Sintque DE. DE. radii viscvi tangentes Terram, in F& E. BF. BE. Semidiametri Terrae. DB. distantia) Terra. Hîc cùm in Triangulo DBF ad F rectangulo data supponatur BFuna Semid. Terrae, & Lunae distantia à Terra DB, in eadem mensura, non latebit angulus BDE, quo duplicato notus erit angulus EDF mensura diametri Terrae Selenitis in Dvisae. Scilicet 1. ut distantia Lunae minima 51. Semid. 20. /. ad unam Semid. Terrae, ita radius BDIOOOOO, ad BF sinum visae Semid. terrestris 1948. cui respondet I. gr. 7. /. Quod expeditiùs quidem producitur si à Logarithmo Semid.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
