Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 22
Unproofread scanNot analysed yet
Quod idem cumprimis in Luna fieri videmus. Haec enim radios à Sole mutuatitios ad eundem modum non ex unico sui puncto ad unum saltem &determinatum locum oppositum, sed ex toto sui disco ad omnes hemisphaerii circumjecti plagas remittit, ut claritas ejus ex Terra nostra non tantùm, ejusque pluribus &longe dissitis regionibus, sed &ex aliis hemisphaerii illuminatorii punctis percipi simul possit. Nempe quia politum non est lunare corpus, nec speculi convexi rationem obtinet, ut opinati quidem videntur fuisse Plinius L.2. cap. 9. Macrobius l. I. in de Somn. Scip. cap. 19. Reinholdus in Purbachii Theorias p: 165. Sed quia parietis instar asperum &quasi rugosum est, multis eminentiis &cavitatibus velut montibus &lacunis praeditum, profunditatibus &rupturis magnis sicut Terra nostra sinibus, ut ait Plutarchus opusc. de facie in orbe Lunae, apertum; quod tubospicillis quidem in auxilium, adhibitis hoc aevo cuivis ad oculum apparet. Hinc radii, quamvis simplici tractu linearum in modum è corpore Solis egrediantur, incidentes tamen in tantam disci lunaris asperitatem reflexione à superficieculis quoquoversum spectantibus facta, hemisphaericè singuli resilire coguntur in partes oppositas. Quam ob causam hinc inde dissipati velut implicantur, &ita resplendescentiam versus opupom versus quamcunque plagam illuminationis hemisphaericomprehensam continuant, quasi lumen ab infinitis circumcirca reflectatur speculis. Quamvis autem in asperas &quasi rugosas corporum densiorum superficies projecti radii lucis repercussione tam variâ &multiplici maximè dispergantur, nihilominus tamen, si lumen illustrans fortè fuerit, &sensorium liberum, tanto plerumque splendore in quocunque praedicti hęmispaerii puncto apparet corpus illustratum, &colore ejus genuino radiorum implicatione penitus suffocato, formâque tecta nil nisi lumen videatur, rarò genuina figura, praesertim oculis non ultra proportionatam distantiam ab eo remotis.