Latin
CAPUT VI
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 24
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. APPLICATIO. X his quae dicta sunt hactenus luce meridianam clariùs elucescit, globum hunc terraqueum, quem inhabitamus, utut ex se non minùs obscurus quàm opacus sit, quia tamen aeque ac Luna Soli semper exponitur, ejusque sumen ad eundem modum excipit, radiis opacitate repercussis &asperitate sua hemisphaericè dispersis in plagas oppositas, non minùs etiam, ac Lunam, splendere, praesertim cum ex ipsa Luna in illuminationis hemisphaerio versante, ejusque disco tum temporis obscuro spectatur, ita quidem ut, colore ejus genuino radiis copiosioribus, reflexione multiplici velut implicatis, tecto, nec viridis illie ubi prara sunt, nec flavus ubi segetes, nec caeruleus ubi sylvae, sed instar Lunae saltem splendidus, appareat. Quod ut distinctius percipiatur, sit sequens Syllogismus: omne corpus, quod, non minori opacitate, asperitate, magnitudine quàm Luna praeditum, Solaribus radiis directis ex aequali distantia illustratur, illud non minus quam Luna splendet, si ex eadem distantia spectetur. Atqui Terra est corpus, quod, non minbri opacitate, aspey esperitate, magnitudine quàm Luna praeditum, Solaribus radiis difectis ex aequali distantia illustratur. . Terra non minùs quàm Luna splendet; si ex eadem distantia spectetur. Majoris veritas ex hactenus dictis nullo negotio colligitur.