# Geoscopia selenitarum, part 1 25

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/25

Minorem, quantum ad opacitatem & asperitatem, ipse sensus probat: quantum ad magnitudinem, unanimis omnium Astronomorum consensus; quantum ad distantiam, observatio quotidiana, quâ Lunam & Terram eodem intervallo à Sole deprehendimus abesse, quoad remquidem circa quadraturas, quoad sensum verò, quantum ad negotium illuminationis, alibi. Differentia enim distantiae utriusque, quâ Luna Terram, vel Terra Lunam superat extra quadratutas adeò exiguam est, in respectu ad distantiam Solis, ut radiorum vigori nec addere nec detrahere quicquam possit. Sequitur ergò ex veris praemissis conclusio verissima nempe quod Terrae corpus non minus quàm Luna splendeat, si ex eadem distantiâ respiciatur. Quia verò eadem est distantia Lunae à Terrâ, quàm vicissim Terrae à Lunâ, igitur Terrae facies ex Luna videtur ex eadem distantiâ, quà Luna vicissim ex Terrâ, & per conseq. Terra nostraex Lunavisa non minùs quam Luna splendet. Quod autem nos qui Terrae corporibus nostris adhaeremus tantùm splendorem non animadvertamus, causa est, quod Terram illustratam non ex obscuro sed in ipsis radiis Solis directis plerumque constituti respiciamus, hinc, quia sensorium nostrum illis radiis praeoccupatum est, distinctè percipere non possumus Terrae lucem reflexam, nec arbitramur eam adeò splendere, quemadmodum Lunam de die visam non tàm lucidam quam saltem conspicuam esse putamus. Quod si verò quis ex obscuracamera longiùs praesertim remota, parietem vel alium Terrae tractum à Sole illustratum videt, tunc demum animadvertit Terram splendere. Quod & illi fateri coguntur, qui, in aprico etiam constituti, rupes, speculas, & excelsos turres in aërem serenum, caeruleum & ita subobscurum, longiùs assurgentes è longinquo respiciunt: item illi, qui vel è somno excitati cameram Soli expositam, vel domo primum egressi parietes illustratos, aut nivem, vel in tenebris ad tempus detenti facem accensam, oculis excipiunt.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
