Latin
3
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim, etsi primariò Coeli stellarumque considerationem sibi vendicat, non potest tamen, quin &Terram hanc, commune diversorium nostrum, unà perlustret, cùm in ea stellarum observationes instituat, &Astrilustria celebret. Statum igitur, in quo versamur homines, intimiùs inspicere qui voluerit, Theologiam adeat, &exinde, quantum homo coeteras antecedat creaturas, non sine stupore, percipiet: Terram verò, domicilium nostrum accuratiùs intueri qui voluerit, ad Astronomiam confugiat, &ex ea veram &genuinam Terrae faciem, velut ex tubospicillo quodam egregio, non sine pulcritudinis admiratione, videbit. Videbit autem non in gremio Terrae cum vulgo delitescens, (impossibile enim est, veram magnae molis faciem cominùs accuratè dignescere) sed mente longiùs abhinc in Coelum abductus, &inde velut ex specula quâdam, per praedictum Astronomiae telescopium, cum eruditis Terram respiciens. Nos, ad celebrandam divini Numinis Majestatem, Coelum hactenus è tuguriolis nostris, ea quà fieri potuit attentione contemplati, jam vice versà Terram hanc nostram eminùs è Coelo spectabimus, faciem ejus, quà stellas respicit, Astronomiae perspicillo perlustraturi. Ne tamen longiùs abeamus, ad Lunam saltem Terrae proximam mentis elevatione transire, cumque selenitis, si qui sunt, Observationem hanc nostram instituere mens est. Sed antequam ascendamus, ipsum hoc, quod nobis elegimus Observatorium accuratioris judicii dioptra priùs inspicendum est, ut, an commodus ibi Terram videndi locus sit, experiamur. Sit igitur