# Geoscopia selenitarum, part 1 30

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/30

Quod si igitur unum idemque corpus in externitate suâ partibus aliis perfectè aliis imperfectè opacis instructum à Sole illustretur, illud in aequalem necessariò resplendescentiam sortitur, & dissimilem faciem eminus de se conspiciendam praebet. Illic enim ubi densius est & majorem opacitatem habet, radiis fortiùs repercussis clarius apparet;, ubi verò rariùs & minùs opacum, radiis maximam partem intromissis, paucioribus reflexis, obscurius videtur. Ita terrestris superficiei tractus piscinis aut lacubus distinctus, cum à Sole meridiano illustratur, oculis in excelso monte vel turri collocatis quoad Terrae partes clarior, obscurior quoad aqueas, apparet, radiis illic propter opacitatem totaliter, hîc propter aliquam pelluciditatem saltem ex par te repercussis. Ita etiam duo specula; quorum unum ex metallo duriore, alterum ex spissiore vitro l.a. constructum sit, Soli simul eodem modo exposita, diversum splendorem reflectunt, radii enim Solis aequaliter quidem utrumque illustrant, sed inaequaliter repercutiuntur; nempe ex opaciore metallino integri redeunt, hinc majus & vividius lumen exhibent in pariete opposito; ex pellucidiore vitreo verò divisi primùm, post refracti semel atque iterum, adeòque attenuati, minus & debillus lumen in eodem pariete repraesentant. Unde est, quod imagines etiam ex metallino speculo instar vitri polito clariores appareant, quàm ex vitreo, & quod in vitreo speculo, si rectè attendas, duplicatam plerumque, nonnunquam gpuerccom quam triplicatam, quadruplicatam, &c. videas imaginem, rerum praesertim lucidarum, in metallino semper simplicem. Eadem diversitas deprehenditur in fenestris, autcum Sol parietem foraminibus distinctum illustrat. Hic enim aër in foraminibus rarior, aut vitrum. reliquo plumbo pellucidius, lumen introrsum ebibens, illud non reflectit adnos tantâ claritate, quanta lumen à reliquo pariete vel plumbo réflectitur, ut advertit Blancanus in suâ Sphaerâ.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
