# Geoscopia selenitarum, part 1 34

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/34

Ipsae autem maculae majores interceptae promontoriis illis, cum eodem modo sese habeant, ubicunque Sol existat, aliam necessario suae nigredinis causam habere debent. Quia verò commodiùs explicari non potest macularum majorum apparentia, quàm per difformitatem Lunaris superficiei, perque partes pellucidiores opacis intermistas, igitur in iis tàm diu acquiescunt plerique, usque dum meliùs quid afferatur, per quod absque incommodo salvari possint eaedem. Nos non tàm de maculis lunaribus quàm terrestribus soliciti, missa Luna, quam exempli loco saltem adduximus, ad Terram revertimur, in quâ uti maximam superficiei difformitatem & valdè notabiles eminentias, ita maculas & antiquas & novas, h. e. majores & minores è Luna partim nudo visu, partim telescopiis visibiles, invenimus. Maculas majores, & omnino Lunae maculis antiquis similes, deprehendimus illic, ubi maribus & Oceanis interstincta est globi terrestris superficies, in illas enim partes incidentes radii Solis debiliùs repercutiuntur, plurimis per refractionem intromissis & intra profunditatem maximam partem velut consopitis, paucioribus retrò commeantibus. Unde nigriores & obscuriores apparent illae, reliquis partibus terrestribus, quae radios sibi communicatos fortiùs in oppositum reflectunt, & ita majori luce splendent. Quemadmodum autem in Lunae disco duas omnium. maximas observamus maculas antiquas, tractu suo per totam ferè Lunam continuatas, unam quidem in occidentali semidisco, quam vulgus Homuncionem, nescio ob quod scelus in Lunam relegatum, esse putat, Ricciolo Mare Serenitatis, Tranquillitatis, Nectaris & Faecunditatis dictam: alteram adhuc majorem, quae totum ferè Semidiscum orientalem occupat, & ab eodem autore Oceanus Procellarum appellatur; Ita in globo terrestri duas etiam maculas omnium grandissimas deprehendimus, unam quam Oceanus Atlanticus cum Maridel Nort &, Oceano Aethiopico constituit, ab Islandia & Gronlandia inter Europam Africamque hinc, inde inter Americam utramque ad Terram Australem usque porrectam: alteram, quam Oceanus Chinensis & occidentalis itemque Mare del Zur, Mare pacificum, cum Oceano Peruviano, constituunt, à Regno Chinensi, insulisque Philippinis & nova Guinea; secundum ductum lineae Aequinoctialis versus ortum diffusam, & utraque Americâ terminatam.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
