# Geoscopia selenitarum, part 1 35

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/35

Prioran eadem ferè figurâ, quâ praedicti homuncionis caput & pectus, h. e. Mare Serenitatis & Tranquillitatis, apparet, ita enim Mare del Nort & Oceanus Atlanticus simul in Terrâ, Mari Serenitatis in Luna: Oceanus verò Aethiopicus hic, Mari Tranquillitatis illic, qua figuram & situm similis. videtur. Magnitudinem verò quod attinet, utrumque, nim. & caput & pectus hujus maculae, Oceanus nempe Atlanticus & Aethiopicus, utriusque Maris nim. Serenitatis & Tranquillitatis decuplum est qua diametrum, & ita, quà discum, centuplum praeterpropter; ita ut tota Luna, cujus 25. partem constituit utraque Serenitatis & Tranquillitatis macula, quartam saliem partem alterutrius Semimaculae terrestris adaequet. Cum enim uterque Oceanus, si visui directè objiciatur, quartam ferè partem disci terrestris in Lunâ apparentis occupet; ut ocularis inspectio globi monstrat, & ipse discus Terrae quindecuplus ferè sit disci lunaris, ut supra diximus, igitur quatuor propemodum Lunas aequat uterque, ut ita Luna, prout nobis in oppositione Solis apparet, quarta saltem pars sit praeterpropter unius ejusmodi maculae praedictae.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
