# Geoscopia selenitarum, part 1 36

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/36

Posterior macula terrestris Oceano Procellarum in Luna quoad figuram ferè similis tantae amplitudinis est, ut tres quartas hemisphaerii, in quo Selenitis apparet, complectatur, cumprimis ubi medium ejus locum occupat, duodecim ferè Lunas adaequans. Inter utramque intercedit tertia, satis adhuc grandis, minor tamen utraque priore, quam Mare Arabicum, Sinus Gangenticus & Mardi India constituunt, inter Africam, Asiam & Terram Australem intercepta, quae cum tertiam partem hemisphaerii, vel disci in quo Selenitis apparet, adaequare videatur, ad minimum quinque Lunis aequalis censetur. Praeter hasce nimis amplas Terrae maculas aliae sparsim hinc inde disjectae sunt in globo Terrae, minores quidem prioribus, majores tamen iis quae sunt in globo lunari. Primum locum inter eas obtinet Mare mediterraneum, quod cum ad 36. gradus propè verum ab occasu versus ortum se extendat, multò longius videtur Selenitis, quàm Luna nobis, non tamen ita latum. Primò enim ut sinus totus (h. e. Semid. Terrae) ad Sinum ig. gr. (h. e. ad dimidiam subtensam Maris mediterranei) ita 860. milliaria, ad 327. quibus duplicatis resultant 654. milliaria, quae tota subtensa Maris mediterranei (sub quâ tanquam diametro ipsum è Lunâ videtur) in se complectitur. Sed totius Lunae diameter vel subtensa hemisphaerii lunaris 450. milliaria saltem adaequat, nam quod supra declaravimus, ut 100. ad 26 ½/ ita Terrae diameter 1720. mill. ad Lunae diametrum 450. neglectis minutiis, igitur multò longius apparet Mare mediterraneum Selenitis, quàm Nobis hic tota Luna videtur, cùm eadem maneat proportio magnitudinum visarum, quae verarum est, si utraque vera ex eâdem distantia respiciatur, ut supra demonstravimus. Similis macula, sed paulò minor & angustior est Sinus Arabicus sive Mare rubrum: Rotundior & adhuc minor est Pontus Euxinus sive Mare nigrum: Item Mare Caspium, quod similitudine figurae quidem accedit ad Mare Crisium in Lunâ, sive maculam illam omnium quae visu naturali dinq ρns scerni possunt ferè minimam, in extremitate limbi occidentalis propè Hommuncionem sitam, quam Herelius proptereà eodem nomine insignitam Mare Caspium vocare, voluit insuâ Selenographiâ. Quantitate autem multò minor est illa macula lunaris hâc terrestri. Mare Caspium enim in Terra11. gradus arcu, diametrali adaequat, & ita 164. mill.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
