# Geoscopia selenitarum, part 1 37

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/37

subtensâ: suâ complectitur; Mare Crisium verò saltem 5o mill. continent, ut ex proportione diametri hujus & totius lunaris colligitur. Noncuplo igitur, & quod excedit, majus est illud quàm hoc, si secundum discum utrumque aestimetur. Praeterea Lacus circa Lunae montes in Africa, Zaire dicto, licet in respectu ad reliquas aquas Terrae perexiguus sit, ut vix in globis minoribus exprimatur, nihilominus tamen maculis Terrae majoribus est annumerandus, quia visu naturali dignosci potest ex Lunâ, longitudine suâ supra 100. milliaria complectens, cùm Mare Serenitatis in ) vix totidem milliaria longum hîc in Terris distinctè videri possit. Idem sentiendum est de aliis lacubus huic aequalibus, aut etiam aliquantò, minoribus. Sed quis omnes totius globi terrestris maculas majores, h. e. visu naturali Selenitis perceptibiles, recensere vellet, respiciatur si placet globus terrestris, &, captâ percircinum amplitudine lacuum, applicetur eadem ad Aequatorem globi, & quicunque lacus amplitudine suâ 4 gradus complere deprehenditur, ille pro macula majori habeatur, cum Mare Crisium, minoris ferè magnitudinis in Lunâ, nostrum hîc incurrat visum naturalem. Praeter hasce maculas quicquid in globo terrestri nudis oculis è Lunâ videri potest hmaximè splendidum apparet, non minùs ac Lunae partes maculis majoribus interpositae versus Terram huc magnum jubar emittunt.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
