Latin
CAPUT VII
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum ad superficiem, inquam, nam si profunditates &corpora respicias, plures solidas &opacas quam pellucidas &aqueas partes Terra aequè ac Lüna continet, Terra quidem, quia nullum mare tàm pro fundum est, cui fundamenti loco Terra non sit substrata, quamvis bolide vix ac ne vix quidem illam interdum attingere liceat: Luna verò, quia omnes ejus pellucidas partes opacitate terminatas videmus, praesertim in eclipsibus Solis. Sed in hoc negotio superficiem saltem respicimus, secundum quam aequales ad sensum utrobique videntur esse partes pellucidae vel aqueae, &opacae vel terreae, nisi quod aqua continentes etiam Terrae partes interfluens, si rem strictiùs aestimare velimus, plus aliquantò de superficie Telluris sibi vendicare videatur. Quod idem de Luna sentiendum, si aqua est, quod maculam in ea dicimus. Hucusque de maculis Terrae majoribus, ut &de lucidis partibus ex orbe lunari visu naturali distinctè perceptibilibus. Sequuntur jam minores, quae partim propter exiguitatem suam, partim propter claritatem vicinarum partium sucidarum, telescopio saltem accurato videri possunt, ut similes in Luna maculae, quas novas proptereâ, hae. instrumento almt n praedicto nuper primùm visas, appellant. Sunt autem maculae minores nihil aliud quam umbrae montium altissimorum, in valles, &adjacentes planities à Sole projectorum, quae proinde pro diverso Solis positu &situm &figuram quodammodo mutant, nonnunquam planè evanescunt. Ejusmodi maculis, ut Lunae facies clarior, ita Terrae superficies solidior &opacior est quàm refertissima. Nulla enim regio ferè est in toto globo terrestri, quae non alicubi certis quibusdam montibus excelsis instructa sit, iisque plerumque in orbem ita dispositis, ut alternis lateribus umbram notabilem in conclusam caveam vel vicinam planitiem spargere possint.