# Geoscopia selenitarum, part 1 4

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/4

CAPUT. LUNARIS GLOBI PERRAEVIA LUSTEATIO. Unam utut alii igneam, alii aëream, alii nubem constipatam esse dixerint, plerique tamen ex Veteribus terream crediderunt, referente Plutarcho l.2.de placitis Philos. c. 25. Laërtio l. 7. Macrobio in somnium Scip. c. 19. secuti ex recentioribus Longomontanus l.. Theoric p. 192. Keplerus l.i. Epit. Astr. p. 1oo. Athanasius Kircherus l.1. Artis mag. na Lucis & Umbrae, Lunam dicunt esse Terram alteram, sed atheream, eâdem tamen, quâ nostra tellus, indole praeditam in hoc, quod omni proprio lumine destituta, crassum quid sit, & opacum, in extima superficie montes & valles, continentes & maria habens, ut telescopiis in auxilium adhibitis ex diversâ reflexione radiorum Solis, ut & ex qualitatibus nonnullis elementaribus colligunt. Alii verò, licet nativam Lunae obscuritatem, ceu par est, concedant, lucem illam, quâ splendet, à reflexione radiorum solarium unicè derivantes. probabilius tamen censent, Lunam nen habere formam mixtam ex elementis nostris actu aut virtute constantem, neque ex ipsis genitam, aut in ea resolubilem, sed babere formam coelestem, & omnino diversam à formis elementorum nostratium, & mistorum ex his genitorum, eò quod hoc videatur convenientius divinae omnipotentia, ne illam in coelestium corporum opificio restringamus fad nostra Elementa, quibus adsuevimus, tanquam non plures alia ormarum elementaribus nobiliorum species supersint, Ricciolus Almag. novo Tom. 1. l. 4. c. 2. n. 2.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
