# Geoscopia selenitarum, part 1 42

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/42

Inter maculas minores illae, quas lacus exigui constituunt, ut in essentiâ cum majoribus conveniunt, ita quoque apparentias earum imitantur.. Istae verò, quas montes umbrâ suâ formant, variis modis & magnitudinem & figuram mutant, idque partim pro diverso Solis positu, partim pro diversâ montium constitutione. Maximae tunc apparent cùm Sol illis vel oritur vel occidit, eò quod umbrae montium tùm temporis longissimae soleant esse; minimae verò videntur cum Sol ipsis culminat, adeò, ut in iis regionibus ad quarum verticem Sol accedere potest, nonnunquam planè videantur evanuisse, substitutâ, loco maculae, facula quadam reliquis partibus lucidis multò clariore. Nempe quia in tali Solis situ cavea montibus cincta non tantùm radiis directis, ut reliqua planities, sed & à montium lateribus magna vi reflexis tota illustratur, igitur fortiori luce splendet illa, quàm vicinae partes, (praesertim si in novilunio respiciatur Terra) quamvis antea fuerit obscurior, umbra montium perfusa. Quod idem in nonnullis Lunae maculis praesertim circa plenilunium observamus. Quam ob causam etiam fieri solet ut maculae minores diversam Selenitis exhibeant figuram; ita ut nonnunquam rotundae, nonnunquam oblongae, modò continuae, modò incisuris quasi serratae, modò planè nullae videantur. Plerumque tamen, si conspicuae sunt, rotunditatem aut ellipsin eas affectare colligimus ex analogiâ macularum lunarium, quae similes nobis apparent ferè omnes: & ex naturâ lucis, quae talis est, ut quemadmodum ipsa, licet angulosa sit realiter, ro tunda tamen apparet si eminus spectetur, ita umbrae vel nigredini, quam circumdat, opticam aliquam rotunditatem sconconciliare soleat, claritate suâ suppletis & obductis hiati bus illis, quos figura umbrae angulosa format in oculo.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
