# Geoscopia selenitarum, part 1 48

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/48

Quod idem in Terrae maculis fieri quis negabit, cùm similes montium, vallium & planitierum dispositiones pas. sim habeantur, quales requiruntur ad hanc apparentiam, Sole circa Terram aequè ac circa Lunam successivè promoto. 2. quod ipsimet margines macularum non continuatâ luce illustrari incipiant, sed tanquam collium in circulum dispositorum crebra cacumina disjunctim illuminentur, quod perfectiori telescopio notari posse dicit in Hipparcho, Ptolomaeo, Purbachio, Regiomontano, Platone, &c. h. e. in maculis ita dictis secundum suam nomenclaturam. Tantò magis autem necessum est, ut in Terrae maculis idem contingat, quantò certius est, montes nostros ut plurimum in hunc modum esse consociatos. 3. quod dum linea sectionis splendidam Lunae partem continuè ab obscurâ dividit, interim tamen multae parvae maculae à continenti splendidae Lunae parte notabili intervallo disjunctae, lumine Solis jam vel adhuc perfundantur ob sui eminentiam, reliquis depressio ribus seu cavitatibus marium, seu magnis vallibus in obscuro interjacentibus. Ita S. Catharinam (maculam sic dictam propè Homuncionem) circa diem 5. Lunae prius illuminari dicit, quàm Maris Nectaris portionem ipsi propiorem, eaque ferè duplo majorem. Eodem modo certum est, in globo terrestri nonnullis montibus altissimis Solem multò vel citiùs oriri vel tardius oceidere, quàm depressioribus partibus longo tractu propiùs vel ad ortum vel ad occasum accedentibus, idem igitur hîc fieri, quod in Luna notatur, quis dubitabit? 4. Quod aliqui Terrarum tractus propè sectionis lineam umbram adeò tetram in vicina maria jaciant, ut pars illa marium nullatenus conspicua sit, reliquis interim conspicuis, quamvis remotioribus.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
