# Geoscopia selenitarum, part 1 49

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/49

Id quod luculentissimè se observasse dicit, in Terra Nivium, ubi Langrenus montes Austriacos, Hevelius autem Apeninum collocavit: sectione enim propè ipsos trauseunte, in primâ quidem dichotomia tractum illum montium horrentissimè inumbrare Procellosi Oceani partem: in seeunda verò teterrimè obscurare subjectam partem de Mari Serenitatis. Tandem addit omnia penè littora idem praestare, unde fieri suspicatur, ut obscuratae Lunae pars propè partem Lunae splendidam, (quae aliàs, licet aequè illustretur à Terrâ, obscurior tamen apparet in comparatione majoris lucis sibi conjunctae) adhuc obscurior & nigrior reddatur. Sed ut hoc posterius in medio relinquo, ita, quod prius attinet, cum similiter hîc apud nos disposita sint littora, similem etiam effectum ut producant, necessum esse puto, Sole Terram eodem modo quo Lunam illustrante. Apparentias igitur omninò similes habent maculae nostrae cum maculis Selenitarum, si rem ipsam attendas. In eo tamen hae ab illis distinguuntur 1. quod vicissitudo harum apparentiarum, cumprimis ad Solem unicè determinatarum, multò sit celerior in maculis terrestribus, quàm in Lunaribus. Terra enim multò citiùs omnes suae superficiei partes Soli perlustrandas exponit, quàm Luna, illa nimirum spacio 24. horarum: haec verò 30. ferè dierum. 2. Quia Terra pluribus & evidentioribus motibus obnoxia videtur Selenitis, quàm Luna Terricolis, igitur pluribus modis variari solent apparentiae macularum terrestrium, quàm lunarium, quamvis coetera sint paria. Terra enim & motum vertiginis celerrimum ab ortu in occasum (puta secundum Selenitas nobis obversos, contrarium enim est secundum nos, & secundum Selenitas à nobis aversos, ut in capite de Motu pluribus declarabo) & motum circularem menstruum ab occasu in ortum, & magnam librationem à

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
