# Geoscopia selenitarum, part 1 50

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/50

septentrione in meridiem, & contra, habere putatur. Praeterea Sol etiam duplici motu Selenitis progredi, imò nonnunquam regredi, videtur, primonimirum, qui revera Lunae menstruus est, & secundo, qui vel Soli proprius, vel Terrae & Lunae communis & annuus. Sed motus hi priùs explicandi sunt, postea macularum varietas nullo negotio intelligetur. VIII. CAPUT. Phaenomenon V. SPLAENDOR TELLURIS è LUNAVISUS MAJOREST SPLENRORE LUNAE VICISSIM IN TERRA SPECTATO. QUod in stellis, aut accensis facibus, fieri videmus, nim. ut, si coetera sint paria, quò majori disco lucido praeditae sunt, eò majus etiam lumen emittant: idem de Terra non minùs deque Lunâ nobis subsumere licet. Paria sunt coetera, quae ad lucem eodem modo reflectendam in utraque simul inveniuntur, opacitas, asperitas, superficiei difformitas, idemque est utrobique modus illuminationis: Terrae verò discus lunarem suâ quantitate i5 ferè superat, ut hactenus probatum dedimus, ergò major necessariò est splendor Telluris splendore Lunae, si eadem utrobique phasis attendatur. Major autem est hic Terrae splendor Lunari i. ratione extensionis, partim verae, partim visibilis: revera majorem enim discum occupat & majorem angulum in oculo subtendit ille quàm hic, adeò quidem, ut si quis ex Terra sublatus circa novilunium, ubi Terrae discus illuminatus Lunae totus obvertitur, cum Selenitis eundem inscius respiceret, procul dubio vel 15. Lunas plenas in unum coaluisse discum lucidum, vel Lunam antiquam 15. ferè majorem factam arbitra retur. Tantus enim illic videtur Terrae discus lucidus, quantus hic interdum discus halonis circumlunaris nobis apparet.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
