Latin
51
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 51
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si, quod Epicurus &Heraclitus de Sole dixerunt; pedalis ponatur Luna nobis hic visibilis, Terra vicissim ferèquadrupedalis h. e. tanta videbitur ex Lunâ, quantus est circulus diametro ferè quatuor pedes longa praeditus, cùm Luna nobis hic saltem ut circulus diametro pedali circumscriptus appareat. Quod uti visu jucundissimum esset, ita miraculo non careret, si quis primùm illud attenderet. 2. Major etiam est splendor ille Telluris quàm Lunae ratione intensionis, non quidem inbaesivae, quomodo Solis lumen majus dicitur &intensius lumine omnium stellarum; sed objectivae, quomodo trium speculorum in idem opaci parietis punctum reflexus splendor major dicitur splendore unius. Nam quod prius attinet, cùm aequaliter, &ab eodem fonte, totidemque radiis ad sensum singulae tàm lunaris, quàm terrestris, disci partes aequales illustrentur, similique opacitate lucem, utraeque reflectant, igitur aequalis etiam splendor utrisque velut inhaeret, nec in his intensior in illis remissior, si partium praedictarum similis etiam opacitas attendatur. Aliàs enim, ut in ipsâ Lunâ aliae partes aliis intensiori lumine lucent, propter diversam opacitatem; ita in globo etiam terrestri, ut supra diximus: hinc si diversae opacitatis partes lunares &terrestres inter se comparentur, nihil prohibet, quo minùs inaequale lumen possideant, quamvis quantitate sint aequales. Quoniam autem totus discus lunaris opacitate similis est totius Terrae disco, ut in capite praecedente monstravimus, igitur tantam intensionem lucis habebit ille, quantam hic, licet Luna quoad magnitudinem multò sit inferior Tellure.