# Geoscopia selenitarum, part 1 52

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/52

Scilicet, ut inaequales parietes, qui tamen ejusdem opacitatis & superficiei sunt, si aequaliter à Sole illustrantur, aequalem etiam claritatis intensionem habent sibi velut inhaerentem: aut ut Lunae falcatae cornua splendoris inhaerentis ratione non cedunt Lunae plenae; ita Luna quoque licet minor corpore, luminis tamen ratione cum Terrâ paria facit, eadem vultus claritate praedita. Quoad intensionem objectivam verò, quam utriusque lumen habet in objectis oppositis à se collustratis ex eadem distantiâ, major omninò est splendor totius Terrae splendore totius Lunae, aut similium utrobique phasium. Nam quia major est discus Terrae lunari, plures igitur radios Solis excipit, praesertim cùm, ubi totus videtur lucidus, minori distantiâ sit à Sole remotus, quàm Lunae plenae discus. Quod si plures radios excipit ille quàm hîc, plures etiam reflectitad eandem distantiam versus quamcunque plagam, illuminationis hemisphaerio comprehensam, adeoque etiam versus Lunam eodem intervallo remotam à Tetrâ, quo Terra vicissim ab ipsa. Quantâ verò claritate Terrae splendor in Lunâ superet lunarem in Terrâ, facili negotio intelligit is, qui claritatem noctis plenilunii tempore confert cum luculâ, quam Lunae pars quindecima paulò post conjunctionem excitat in Terrâ; quantò major enim illa est quàm haec, tantò major Terrae splendor est in Lunâ, quam hujus in Terrâ, cùm ut Luna ad suam decimamquintam partem; ita Terra se ad Lunam in hoc negotio habeat. Sed ut uno intuitu utrumque simul habeatur, sint 16. specula per omnia sibi similia & aequalia, quorum unum instar Lunae, reliqua instar Telluris habeantur. Illud nocte serena splendorem Lunae plenae versus oppositum & obscurum parietem seorsim reflectet; reliqua 15. simul omnia eundem Lunae plenae splendorem eodem modo exceptum ad unum locum parietis oppositi juxtapriorem contorqueant, quo facto, manifestum fiet comparatione inter utramque resplendescentiam instituta, quantò majus lumen Terra nostra soleat in Luna excitare, quàm Luna vicissim in Terra, tanto nimirum majus, ut quemadmodum Terrae discus lunarem, ita lumen etiam istius luculam hujus decies quinquies ferè superet.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
