# Geoscopia selenitarum, part 1 54

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/54

Nec denique lux illa provenit à radiis Solaribus per corpus Lunae vel totaliter pellucidum, vel meatibus quibusdam, venis aut striis diaphanis instructum, ad partem obscuram transeuntibus, ut opinati sunt Vitellio l. 4. Optic. Scheinerus in disquisit. Mathem. vel ab iisdem radiis Solaribus in corpus Lunae quidem opacum, sed lucis receptui nativa quadam virtute, instarlitheosphori, seu lucibibi lapidis, idoneum sese penitiùs insinuantibus; & exeo versus Terram relucentibus, ut ingeniosè quidem excogitavit Fortunius Licetus libro de Lunae luce subobscurâ, quia 1. si Luna corpus totaliter diaphanum haberet, aut striis ejusmodi pellucidis venarum instar esset instructum, tunc in totalibus Solis eclipsibus nunquàm nigricaret, sed magis quam alibi semper refulgeret, radiis à Sole per corpus hoc ita diaphanum fortiùs transmissis. Nec enim probabile est strias illas, quod Licetus Vetellioni ad sui defensionem suppeditat, obliquum habere situm, ut radii Solis transire non possint, nisi Lunâ longiùs à Sole remotâ, quia nullum hujus rei fundamentum ab experimentis deduci potest, ut ipse Licetus fatetur. Idem sentiendum est. 2. de similitudine Lunae cum litheosphoro. Eum enim in modum si luceret Luna, utique in conjunctionibus eclipticis maximè semper conspicua, nunquam adeò subfusca videretur, contrà quàm observatum est Anno 1605. à Longomontano & Keplero in locis diversis, item Anno 1630. à Ricciolo Bononiae. Ut enim lapis ille chymica calcinatus arte, Solique expositus, radios lucis ita imbibit, ut totus appareat ignitus instar prunarum, eamque speciem ferè per semiquadrantem horae conservet, quod R. P. lob. Bapt. eoucom Bapt. Ricciolus propriis experimentis edoctus affirmat Almag. novo Tom. 1. p. 201.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
