# Geoscopia selenitarum, part 1 55

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/55

ita cùm Luna Soli semper exponatur, semper etiam accenderetur, adeoque tota splenderet in totali Solis obscuratione non minùs, imò magis, quàm alibi, nec pro diversitate situs ad Terram diversimodè etiam sese haberet. Relinquitur ergo, quod Luxilla secundaria non aliunde quàm à splendore Telluris proveniat, ut rectè censent Keplerus in astron. Optica p. 254. in Epit. Astron. p. 832. Galileus in Nuncio Sidereo p. 15. Betrus Gassendus in Instit. Astron. c. 16. Renatus des Cartes Parte3. suae Philosophiae, Longomontanus l.i.Theoric. cap. 9. Ad quam opinionem etiam inclinat Ricciolus loco supra allegato, dum eam multò probabiliorem esse putat quàm reliquas omnes. Nec immeritò, ptimò enim splendor Telluris omninò idoneus est, ut in Lunae partibus à Sole relictis luculam his in Terris iterum conspicuam excitare possit. Nam cùm Luna minor Terram nostram ita soleat illustrare, ut splendor ejus lucem diurnam aemulari videatur, multò magis Terrae splendor, lunari tantò major in ipsâ Lunâ lucem diurnam aemulabitur. Et, cùm lux illa Solis seu splendor diurnus tanta claritate sit in Lunâ conspicuus ex nostra Terrâ, fieri non potest quin Terrae splendor saltem quadantenus in eâ per reflexionem hîc conspiciatur. Deinde, quia lumen hoc secundarium in Luna aut magimè inclarescit. tunc, cùm Lunae situs ad Terram & Solem maximè idoneus est ad radios Solis à Terrâ reflexos excipiendos, aut minùs apparet tunc, cum Luna in situ minùs apto versatur, nemo non intelligit, ipsum etiam lumen à Terra simul dependere, pro cujus diverso positu vel intenditur vel remittitur idem. Quomodo autem Lux haec à Tetra reflectatur in Lunam, & qua ratione intensior fiat, aut remissior, paucis hic ostendendum. Sit igitur in adjecto schemate A, globus Terra.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
