Latin
56
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 56
Unproofread scanNot analysed yet
B, Sol Terram non minùs quàm Lunam ad medietatem illustrans. C, Luna nova, Solem nonnunquam eclipsans. D; Luna falcata circa *OE, Luna dichotoma circa DO. F, Luna ἀυσίκυρτος seu utrinque gibbosa circa OO. G, Luna plenain σO. Primò igitur cùm Solis radii Terram nostram illustrantes (quorum extremi saltem in hac figura exhibentur) appulsu facto hemisphaericè resiliant in plagas oppositas, ut supra declaravimus, fieri solet, ut plurimi &fortiores versus ipsum Solem, pauciores autem &debiliores aliorsum. tendant, &tantò quidem pauciores ac debiliores, quantò propiùs ad Horizontem hemisphaerii illuminatorii accedit plaga ad quam tendere coguntur, idque partim propter tuberositatem hemisphaerii terrestris illustrati, quod totum Soli, ex parte verò saltem aliis plagis collateralibus expositum est, partim propter radiorum reflexionem, quae versus Solem rectior est, (quia ibi incidentia quoque talis) adeoque fortior; versus plagas collaterales tantò obliquior, adeoque debilior, quantò longiùs à Sole removentur. Hinc Luna in situ C intercedens inter Solem &Terram ita quidem, ut latitudine praedita Solis radios ad Terram liberè transire permittat, (id quod fit in plerisque Noviluniis) plurimos &fortissimos Terrae radios reflexos obscurâ parte suâ incurrit, adeoque tunc lucem secundariam omnium clarissimam concipit. Quam licet ob Solis praesentiam in superficie Terrae nobis videre non liceat, telescopiis tamen longioribus adjuti, &è profundissimo puteo commodis in locis Lunam, praesertim maxima latitudine praeditam, respicientes, eam satis accuratè dignoscere valemus. Quod si verò Luna latitudine carens ibi directè supponatur Soli, (quod fit in eclipsi Solari) quia plurimos radios opacitate sua prohibet à Terra, paucis saltem collateralibus admissis, igitur lux haec secuneppco secundaria maximè diminuta tunc apparet, ita quidem, ut, cùm totalis eclipsis fuerit, planè videatur evanescere, Terrâ scilicet in potiori parte radiis, Lunae vicissim communicandis, planè destitutâ. Digressa deinde vel adhuc distans ab hoc conjunctionis puncto Luna D.