# Geoscopia selenitarum, part 1 57

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/57

(quod fit cum nobis falcata videtur) pauciores quidem & remissiores, sed adhuc, satis fortes incurrit radios Terrae, hinc satis clarus apparet inibi secundarius hic splendor, vincitque tum temporis claritatem crepusculi & densitatem vaporum horizontalium (quod stellis secundae magnitudinis interdum non licet) cumprimis si post parietem tecto lumine Lunae primario solum hoc secundarium in oculos incurrat. Post ulteriùs diminutos & debilitatos Terrae radios incurrens Luna magis ac magis lumine secundario velut emungi deprehenditur, ita ut in dichotomia prima lumen hoc ferè totum evanescere; in ultima verò de novo paulisper iterum accendi videatur, ut in punctis E. videre est. Scilicet quia radii Terrae paucissimi saltem & obliquissimi Lunam illic attingere possunt, fortioribus in Solem semper directis. Denique post dichotomiam primam & ante ultimam nulla, aut debilissima saltem propè quadraturas, appareti lucula, nec nisi adultâ nocte à lynceis oculis perceptibilis, quia nulli ferè, aut debilissimi Terrae radii eò pervenire, Lunnamque illic illustrare possunt, ut in punctis F. ex diagram mate apparet. In ipso Plenilunio hemisphaerium Lunae nobis obversum luce secundaria nec indiget, nec eam à Terra impetrare posset, quia ne punctum quidem lucidae superficiei terrestris Lunae est expositum, quod in eo situ videri possit. Sed in dubium vocant nonnulli hanc lucis secundariae dependentiam à Terra, proptereâ, quod Lux illa vividior sit circa marginem oppositum Lunae falcatae, quàm in medio disci couecum disci lunaris, id quod fieri non posse dicunt, si à Terra dependeret, cùm Terra lumen suum aequaliter in eodem situ reflectat, unde Lunae discus aequaliter etiam eam reddere deberet. Verùm, quod Gasilaeus dial. 1.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
