Latin
59
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 59
Unproofread scanNot analysed yet
abest à Terra, secundum plerasque hypotheses, hinc quamvis mediatè per Terram illustretur, quia tamen in tanta vicinia existit, igitur disco suo plures radios excipit, &reflexione facta aequemultos iterum versus Terram remit: tit, ut hac ratione debilitas luminis mutuatitii, quo Terra Lunam illustrat, viciniâ Lunae compensetur. Quod idem fieri videmus in illustratis parietibus à face diversimodè remotis, v. g. sit fax aut ignis copiosus instar Solis aequabiliter ardens, claritate tantâ, quantâ fieri potest, &ab eo sint remoti parietes ejusdem coloris &densitatis, licet diversae magnitudinis, alter quidem instar Saturni 400. pedibus, alter verò instar. Terrae saltem 40. cui versus ignem ardentem instar Lunae falcatae ad latus alterutrum opponatur alius ejusdem generis, quamvis minor, ad distantiam 2. pedum eâdem enim dispositione propè verùm constituta videntur corpora praedicta. J. Quibus ita dispositis manifestum erit, spectantibus ex pariete propiori, remotissimum parietem, quamvis directis illustretur radiis, non magis tamen lucidum esse, quàm oppositum proximiori, licet hic saltem mediatè per reflexos radios illustretur. Objiciunt praetereà, qui contrarium statuunt 1. Lucem hanc, si essita Terra, non posse variari, quia Luna toto tempore inter ultimam &primam quadraturam ad sensum in eadem distantia manet à Terrâ, cum tamen tunc serè quotidie diversam in Lunâ videamus hanc luculam. Sed facilis est Responsio, nempe varietatem illam non à diversâ distantiâ, sed à diversâ obliquitate radiorum reflexorum oriri, quemadmodum scilicet obtusior lux diurna circa meridiem in hyeme T praesertim in locis borealioribus) non à diversâ Solis distantiâ, sed à diversâ inclinatione ardiorum Solis proficiscitur. Diversa enim Solis distantia si causa esset diversae lucis, tunc in hyeme procul dubio major esset lux meridiana, quia Soltum temporis hoc aevo propior est Terrae, circa perigeum constitutus, quod tamen est contra manifestam experientiam. Idem sentiendum est de diversâ distantiâ Tellutis à Lunâ. 2.