# Geoscopia selenitarum, part 1 60

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/60

Quod supra diximus, lumen hoc secundarium in Lunâ tunc maximè inclarescere, ubi situs Lunae & Solis ad Terram commodissimus est ad excipiendos radios Terrae, nimirum propè conjunctionem cum Sole, vel circa, ita quidem ut Lunâ crescente decrescat hoc lumen & contrà, illud in dubium vocant & proinde lumen hoc aliunde provenire suspicantur, dum inquiunt, quod à conjunctione Solis cum Bunâ decrescat quidem hoc lumen spacio seu quantitate, non autem intensione, quod posterius tamen fieri deberet, si lumen hoc à Terrâ dependeret, ut supra fuit explicatum. Quod autem intensione non descrescat hoc lumen probant ex observatione, quâ usque est octavùm diem eadem perseverare deprehenditur. Sed rectè regerit Ricciolus, falsum esse quod assumit objectio, quia omninò decrescit intensione, modò spectetur extra aleam crepusculinae lucis, quâ nonnunquam extenuari solet, ubi Luna Soli propior est, eodem modo, quo eadem crepusculi relucescentia clarissima stellarum lumina minùs lucida reddit. 3. Pergunt: Si lux haec esset à Terra, deberet Luna plus illustrari à Terra in Noviluniis, quàm Luna illustret Terram in Pleniluniis, tùm quia Terra major est quàm Luna, tùm quia Terra Soli vicinior est in conjunctione, adeoque fortiores & intensiores radios Solis excipit quàm Luna in oppositione, cùm tamen evidens sit oppositum evenire. Sed hic minor neganda est. Demonstravimus enim hactenus, quod omninò tantò magis Terra Lunam praesertim novam illustret, quàm vicissim Luna plena Terram, quantò majori disco lucido praedita Solique propior est. Nec ullâ observatione evidens est oppositum; nempe Terram à Lunâ plenaplus illustrari quàm Lunam novam à Terrâ. Certùm hoc quidem est, Lunae plenae splendorem hic in Terra maximè conspicuum esse, adeò, ut Lucem diurnam aemulari videatur, ut suprà diximus: certum tamen etiam est non minùs, imò multò magis, Terrae nostrae splendorem in Lunâ novâ conspicuum esse, si oculus in ipsa Luna constitutus eum respiciat, quemadiodum Lunae plenae splendor oculò in Terra constituto spectatur.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
