Latin
64
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 64
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hic non opus esse videtur, ut recurramus ad nivem locis praedictis impositam, praesertim quia Solis situs verticalis (qui supponitur) omnem procul dubio liquefecit inibi locorum: Neque etiam nebula, si quae fuisset alicubi, tantum spacium occupasse videtur, ut ad Lunam fortiùs illustrandam fuisset sufficiens, cùm rarò totae regiones nebulâ tegantur, praesertim illic, ubi Sol est verticalis. Et licet ad 209. milliaria aut ultrà se extendisset, quod tamen vix fieri puto, praesertim in meditullio disci terrestris è Lunâ novâ visibilis, tamen in Luna clarior non apparuisset, quàm aequadis Terrae continentis portio, imò procul dubio fuisset obscurior. quia rarior &pellucidior, adeoque ad reflectendos radios Solis ineptior. quàm Terra solida &perfectè opaca. Proinde quod Luna tum temporis unà cum Sole comparuerit in meridie, causa videtut esse prima quidem, quam Keplerus adducit &Coeli &aëris serenitas: altera, quam etiam attingit, major splendoris Terrae claritas, quae tamen non à nivibus aut nebulis dependet, sed ab ampliori tractu Terrae continentis cui luminaria tùm erant verticalia. Tractus ille est, de quo suprà diximus. Europam, Asiam, Africam, Terrasque hyperboreas &Oceanum glacialem in se complectens, qui distinctionis gratiâ antiquus vocari poterit. Hic Tractus, quia plus quàm dimidiam disci visibilis partem occupat, multò clatiorem illum reddit, quàm sunt reliqui disci, quorum maximam &mediam partem constituunt maria subobscura, cumprimis ubi Sol radiis rectioribus illum collustrat, quod fit circa decimam cujusque diei praesertim aestivi horam, antemeridianam, secundum nostram temporis numerationem. Mirum igitur, non est, si Luna propè Solem constituta circa meridiem in tractu Terrae antiquo nudis oculis videatur, praesertim in ejus meditullio, quod quidem saepiùs fieri puto, si Coelum purum, aër serenus &oculus acutus concur8. Quàm rant. 7. Quàm frigidum verò sit, quod alii de frigiditate mediae regionis in aëre afferunt, ut radios Terrae prohibeant, ne reflexione factâ transeant ad Lunam illustrandam, non est quod multis perstringam. Quivis videt, cùm radii Solis tàm directi, quàm è Lunâ plenâ nobis reflexi, liberrimè transeant, nec nivium &grandinum generationem impediant, etiam à Terrâ reflexos eadem libertate transire, adeoque Lunam illustrare posse. Nec enim frigiditas in se spectata corpus opacum est, quod radios repellat. Unde quamvis in mediâ regione non minùs quàm, ut plerisque recentioribus placet, in universâ aurâ aethereâ, summum perpetuò frigus sit, nihil tamen prohibet quò minùs radii lucis transeant, &iterum redeant, iterumque transeant pro lubitu.