# Geoscopia selenitarum, part 1 67

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/67

Sic argumentantur: Si Luna illuminaretur à Terra, tunc sequeretur quod coelestia alterarentur & perficerentur à Terrestribus, quia illuminari nihil aliud est quàm alterari & perfici. Sed coelestia tanquam superiora nec alterantur nec perficiuntur à Terrestribus tanquam ab inferioribus, Aristot. Meteoror. tap. 2. e. Luna non illuminatur à Terrâ. Distinguendum hic est inter alterationem & perfectionem necessariam cum indigentiâ conjunctam, de qua forsan Aristoteles loquitur, & inter Alterationem & perfectionem possibilem & accidentalem, quam ab inferioribus in superiora redundare posse procul dubio concedit. Sanè Terram hanc nostram crebram in Lunâ alterationem excitare eclipsium beneficio nemo non intelligit, ubi interpositu suo lumen ejus extinguit, ipsamque planè obscuram reddit. Sed haec alteratio forsan ipsi Lunae necessaria non est, quemadmodum nec illam perfectione, qua per Terram illustratur, indiget, si animalibus & vegetabilibus destituta nudum corpus opacum est in hunc tantum finem à DEo creatum ut nobis & Lumen Solis & influxus siderum pocillatricis instar deferat, nostramque adeò Terram saltem perficiat. Licet autem concederetur Lunam hac illuminatione indigere adeoque perfectionem hanc, si quae est, ipsi necessariam esse, nondum tamen sequi videtur ipsam Terram perficere Lunam, cùm Terrae proprium non sit lumen hoc, sed à Sole primariò dependeat & opacitate Telluris in Lunarem superficiem saltem reflectatur. Idem tamen de Lunâ dici posset, quae eodem modo Terram nostram illustrat. Nihil igitur officiunt quae contra lucem hanc secundariam sparguntur nebulae, quin iis discussis multò clariùs jam apparet, lucem istam non aliunde quàm à splendore Telluris dependere.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
