Latin
68
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 68
Unproofread scanNot analysed yet
Coeterùm cùm in Eclipsibus Lunaribus observemus, an tequam Luna meram incurrat umbram, splendorem ejus primarium ubi in umbragine constituitur, circa mediam sui partem jam adeò debilem esse, ut lux secundaria alias visa si non major, saltem ipsi aequalis sit censenda, colligi videtur posse, lucem secundariam in Luna tantum lucis diurnae splendorem adaequare, quantum in Eclipsi solari obscuratis duabus tertiis aut tribus quartis una tertia vel una quarta disci Solis adhuc lucida his in terris excitat. In umbragine enim ita constituta Luna ab una tertia vel quarta Solis parte saltem illustratur, reliquis per Terram obtectis. Hinc cùm eodem modo Terra supponatur illustrari quo Luna, sequi videtur, quantam nobis hîc in Terrâ Soleodem modo tectus lucem exhibet, tantam Selenitis exhiberi per Terram, praesertim pleniori vultu lucentem, cum lux secundaria luci umbraginosae, &haec claritati Telluris Sole partialiter eclipsato aequalis observetur &supponatur. Sed non opus est ut tantâ curiositate lucem Terrae repraesentemus, sufficiat nobis, quod certò sciamus Terram aeque ac Lunam splendere, ejusque splendorem objecta lunaria tantò fortiùs illustrare, quàm Lunae splendor objecta terrestria, quantò majori disco lucido Lunam Terra superat. Quod cum ita sit, facili negotio colligimus, hemisphaerium Lunae Terricolis expositum perpetuâ propemodum claritate frui, nec unquam tantis tenebris involutum esse, quantis nos etiam plenilunii tempore sumus implicati, nisi in umbram Terrae meram immergatur, quod tamen rarissimè fieri solet. Licet enim Solem non semper sibi lucentem habeat, tanto tamen Terrae splendore, praesertim circa medium, illustratur absente Sole, quantus lucem diurnam hyberno tempore, si coelum nubilum fuerit, hîc apud nos adaequare videtur. Sed haec de splendore Telluris dicta sunto. Supplementi loco sint sequentia?