# Geoscopia selenitarum, part 1 7

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-1/7

Adamo) productum super faciem Terrae (non in D)babitare dicit, sideribus, non in habitationem, sed in ministerium (puta illuminationis, χρονομετρίας & significationis Gen.I.) gentibus quae sub coelo sunt destinatis Deut. 4. supervacaneum puto lucerna diogenicâ velut accensa alios ab his, qui Terram incolunt, homines quaerere velle. Nec etiam opus est, ut sint in Lunâ, qui Terrae phaenomena, sanè perquam jucunda pro nobis admirentur, cùm nos ipsi, qui corpore quidem Terram incolimus, animo tamen in Lunam transvolare e exinde Telluris nostrae faciem in laudem & honorem DEI. contemplari, queamus, modò non ita desides indimo Terrae delitescere potiùs, quam elevato spiritu ad sublimiora aspirare vellemus. Sed hîc, quot parasangis à nobis absit Luna? melioris praeparationis gratiâ quaeritur. Fracastorius Lunam orbe concentrico circa Terram moveri, eandemque proinde distantiam ab ea servare statuit l. 3. Homocent. c. 23. contrà Ptolomaeus & tantùm non omnes artifices reliqui diversam Lunae distantiam observationibus accuratioribus ex diversâ diametri visibilis apparente magnitudine deducunt, adeoque Lunam orbi nobis eccentrico inclundunt, in cujus puncto, quod Apogeum vocant, constituta maximam à terrâ distantiam; in opposito verò, quod Perigeum dicunt, minimam habere deprehenditur. In determinatâ tamen utriusque distantiae quantitate pauci praecisè conveniunt. Keplerus in Rudolphinis apogealem Lunae distantiam he. maximam, definit 59 semidiametris Terrae; perigealem verò, h. e. minimam, 54. semid. ut media sit 56. semid. 28. min. cum parallaxi horizontali maxima 63. min. 41. sec. Sed in Ephemeridibus altiùs evehit Lunam ceom Lunam ad tres ferè semid. Terrae. Ricciolus, recentior, & accuratior, examinatis antecessorum observationibus, propriisque longâ seriè supperadditis Tom.. Almag. novi parte 1. l. 4. c. 14. tandem colligit, maximam Lunae distantiam esse 66. semid. 42. . minimam 51. semid. 28. /. ut media sit 59 semid. cum parallaxi horizontali maximâ 66. min. 56. sec. Nos instrumentis accuratioribus destituti distantiam praedictam ipsi mensurare non possumus; nec etiam prolixior ejus inquisitio hujus loci esse videtur. Sufficiat nobis hac vice, quod certò sciamus, Lunam nequaquam tangi verticibus montium australioris Africae; ita ut pedibus per illos ad Lunam pateat acces.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
