Latin
EXIMIO ET DOCFISSIMO
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 70
Unproofread scanNot analysed yet
Altiùs Ipse viam ingrederis tamen, Ipse relinquis
Nubibus in mediis terrae contagia nostrae.
Nec metuis ventos, aut saevos fulminis ignes,
Nubesque, pluviasque, nivesque, albasque pruinas.
Supra axes, supra Phoebum miramur euntem.
Est aliquid certè mortali hoc corpore majus,
Ille animus nempe, illaque diae particula aurae.
Mens illa, è coeli missam quàm traximus arce,
Mandatrix operum, cui coetera cuncta ministrant.
Altera pars terrae sumus, &pars altera coeli,
Atque simul nobis ipsis hospesque domusque,
Hoc ductore paras magnum &mirabile nosse,
Quod latet abjectas mentes, renuitque videri
lli, qui terras amat &mortalia tecta.
Ingentes animae, nec nostri sordibus aevi
Turpiter immersae, patrias ita quaerere sedes
Contendunt, &cognatos referuntur in orbes.
Nam velut ignivomâ collustrat lampade terras
Cynthius, ipse tamen natalem servat olympum:
Sic animus quamvis nostri sit corporis hospes,
Semperadesse DEO Autori tamen usque exoptat.
Amico certo &honorando
M. MARTINUS NORDANUS, Holsatus. moopmnmmm