# Geoscopia selenitarum, part 2.1 10

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/10

Omnium optimè tamen à macularum lunarium, situ refutari potest Berosi sententia, quod & Keplerus innuit in Astron. opt. c. 6. dum inquit: Poterat id Berosus vel ex eo colligere, quod ad oculum patet, non semper easdem Lunae partes lucere. Quam enim nobis in Lunâ faciem ex macularum dispositione imaginamur, illa successivè enititur inlucem, semperque immobilis ad nos deorsum convertitur, luci transitum super sese concedens. Eodem modo ex contrariâ macularum apparentiâ in quadraturis fictam à Beroso vertiginem ingenios è sufflaminat Ricciolus dum Lc. demonstrat, quod, ubi nobis in primâ quadraturâ maculae conspiciuntur occidentales, qualis est Mare Caspium secundùm Langrenum & Gassendum, vel Palus Maeotis secundùm Johan-Hevelium, cum homuncione; in ultimâ verò orientales, ut est oceanus Philippicus, seu mare Procellarum, quod inquam, secundùm Berosi sententiam contra, illic orientales, hîc occidentales, nobis à vertigine corporis lunaris exponerentur, ut illi, qui cogitatione Lunam à Sole digredientem, & eâdem superficiei suae parte Soli semper expositam, sequitur, manifestum est. Unde tandem concludit: Maneat ergò Lunam non habere in se ipsâ lumen primairum proprium & ingenitum, nec illud sui vertigine modò nobis indulgere modò subtrahere, nec esse sui dimidio semper splendidam, ateroque dimidio semper obscuram, sed habere lumen a Sole, & totam successivè illuminari, totamque ex se obscuram esse, & succeßivè evadere per partes alias atque alias luminosam. 2. Praesupponitur, quod superiùs etiam de Terra demonstravimus, Lunam à Sole non undiquaque totam simul illustrari, sed successivè secundùm alias atque alias partes, ita tamen, ut semper lucida sit ultra medietatem, nisi per Eclipsin tota velut extinguatur. Primô enim, cùm Luna globosa sit, ut sensus noster partim nudus, partim rationibus ex novarum macularum situ libratione turbato deductis confirmat, igitur non omnes sui partes Soli simul exponere, 37 Seite 12 von 49. Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fd82–7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85l–ooo12225-115 nerc potest, sed pro ratione revolutionis orbicularis sub Sole factae modò has modò illas. Deinde quia Solis globus luminosus opac â Lunae sphaerâ multò major est & amplior, igitur plus quàm medietas corporis Lunaris in quocunque situ extra Eclipsin à Sole semper illustratur, ut optici pluribus docent. Quia tamen Sol nimium quantum à Lunâ distat, igitur excessus ille supra hemisphaerium s.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
