Latin
SECTIO II
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 12
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo limbus differentialis latitudine suâ ad summum ad 32/. se extenderet. Quae tamen minuta, cum ad integrum semicirculum Lunae collata vix è longinquo notabilem habeant rationem, igitur nudo visu vix distinctè visibilis est hic excessus illuminationis, physicè &in se spectatus. Amplificatur autem opticè nonnunquam, quod cumprimis in dichotomiis observatur, quando luminis in illustratâ parte claritas ad aliquam obscuri semidisci partem se maximè notabiliter extendere videtur, dum in oculo (quod à rebus lucidis ob aliqualem resplendescentiam in humoribus excitatam fieri solet) plus occupat, quàm figurae suae praecisè competit. Quae tamen amplificatio hîc non attenditur, cùm in diversis, imò nonnunquam in iisdem oculis, diverso tempore diversimodè sese habeat, prout aliter atque aliter affectum est sensorium, ut ita ad certas leges restringi non possit. Caeterùm cùm à sphaerâ Solis illustretur Luna sensualiter sphaerica, terminus exterio. limbi, segmentum illustratum ab obscuro distinguens, simplicem lineae circularis formam ad sensum obtinet (unde Circulus illuminationis vel Horizon illuminatorius vocatur) licet si telescopio respiciatur propter copiosas eminentias &cavitates lunares serratus sit &flexuosus; si verò medietas ejus in Lunâ seu falcatâ seu gibbâ visui nostro objicitur, tunc repraesentat formam ellipticam, ut notat Scheinerus in disquisit. Math. &Keplerus in opticâ, quemadmodum in dichotomiis in idem planum, in quo oculus est, incidens planè degenerat in lineam rectam, ut postea sequetur. Insuper Circulus hic in se spectatus non semper eandem obtinet quantitatem, sed minor est in conjunctione, ubi Luna Soli propior &limbus excessus major est; major in oppositione, ubi Luna remotior à Sole &limbus excessus minor. Nunquam autem Seite 14 von 49. Seite über URN öffnenUrMED urn: non: de turmel-lc77fds2-Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–134 accedit ad amplitudinem circuli in Lunam maximi, seu circuli diametralis, quia Luna semper ultra medietatem à Sole illustratur„ ubi circuli sunt minores quippe non hemisphaerium sed segmentum faltem determinantes.