# Geoscopia selenitarum, part 2.1 13

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/13

Quemadmodum autem totus limbus, qui dicitur excessus, in respectu ad totam Lunae superficiem visibilem, non adeò sensibilis est, ut supra diximus; ita circulus hic illuminationis neque quoad situm, neque quoad quantitatem sensibiliter differt à circulo diametrali, quod & Aristarchus olim monuit lib de distantiis & magnitudinibus Terrae & Luminarium propos. 4. Praeterea planum illuminationis circulo comprehensum Basis dicitur pyramidis seu Coni illuminationis EMG, cujus vertex M est in apice umbrae lunaris Soli diametraliter, ut fieri solet, oppositae. Axis autem ML est linea à vertice coni praedicti M ad lunaris globi centrum Limaginatione ducta, quae per superficiem globi transiens notat in eâ punctum, quod incidentiae dicitur, ex quo tanquam ex polo circulus illuminationis intelligitur descriptus. Conus autem hic dicitur Conus illuminationis, non inclusivè, quis partem illuminatam & lucidam in se contineat, sed exclusivè, ita ut, quicquid extra conum hunc & ejus basin in Lunâ constituitur, luce Solis accensum splendeat, quicquid autem ipse conus complectitur, obscurum sit, unde Conus hic Umbrae potiûs nomen sibi vendicat si in se spectetur. Quemadmodum autem umbrae conus vertice suo punctum Soli diametraliter oppositum petit, ut ex opticis constat; ita basi suâ Solem semper respicit. Unde illuminatum hemisphaerium, quia plano praedictae basis terminatum est, Soli etiam directè semper est expositum. 3. Praesupponitur, quod jam intimatum est, Lunam nobis è Terrâ sursum spectantibus non exhibere integrum hemisphaerium, sed segmentum hemisphaerio minus. Nempe ob rationes suprà de simili in globo Terrae adductas, Cap. IV. Ubi simul latitudinem limbi differentialis (qui complementum est hemisphaerii nos latentis, & propterea distinctionis gratiâ Limbus defectus vocari potest) determinavimus, & ex Riccioli suppositis eam in maximâ Lunae distantia à Terrâ 13 /. 30//. in minimâ 17/. 33 ll. continere diximus. Terminus hujus limbi, segmentum hemisphaerii visum à non viso Seite 15 von 40 Bild: 14. Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fds2-Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–141 visô determinans, qui notatur in adjectâ figurâ literis AC, si in se spectetur, ob globositatem corporis Lunaris perpetuò circularis est, ut suprà diximo, nisi quod extra syzygias, ubi Luna partim obscura partim illustris est, ob luminis in illustratâ parte luxuriem, amplior, in obscurâ, contractior, & ita quasi fractus opticâ deceptione videatur.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
