# Geoscopia selenitarum, part 2.1 18

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/18

in ipsum umbrae conum incidat, lucido segmento KOI sursum ad Solem, obscuro deorsum ad Terram, directo. Unde Luna penitùs extincta videtur & proinde vacua dicitur, silens & planè nulla. Nisi quod nonnunquam, si Luna apogaea soli perigaeo centraliter jungitur, circulo visionis propiùs ad circulum diametralem admoto, circuloque illuminationis ob Solis propinquitatem profundiùs ab eo quasi depresso, Conus visionis major sit, quàm Conus illuminationis, & ita limbum aliquem extra Conum illuminationis constitutum sub annuli lucidi figurâ sibi vindicet, quod tamen rarò fieri solet. Deinde si motu proprio digressa Luna certo tempore punctum alterum & oppositum in lineâ syzygiarum attingit, nempe punctum D, ubi respectu Terrae B. Soli dicitur opposita, quia Conus umbrae vertice suo in contrariam à Terrâ plagam vergit, partem illustratam KOI Terrae non minùs quàm Soli in eadem plaga constituto expositam relinquens, igitur Conus visionis MBN umbrae Cono quà basin parallelus, sed quà verticem planè oppositus, nullam Lunaris superficiei partem cum eo communem habet, & proinde quicquid in se complectitur illud omne est extra Conum umbrae adeoque lucidum, praesertim cum basis umbrae KI 1, basis autem visus MN citra eum, ultra circulum diametra realiter consistat. Complectitur autem basis cujuscunque Coni partem Lunae rotundam ut suprà diximus, ergò lucidum quod tùm temporis in Lunâ vid tur rotundum est, & quasi totum, unde Luna Tota dicitur & Plena. Extra lineam syzygiarum si fuerit Luna, s. antè s. post, tunc Circuli visionis & illuminationis non ampliùs sunt paralleli vel coincidentes, sed quia conorum quasi concentricorum vertices vergunt ad diversas non tamen oppositas plagas, se mutuò secant, & quidem ad sensum bifariam. Quamvis enim quoad rem neque ejusdem sint magnitudinis, neque eadem obtineant centra, quoad sen cu4 turn nbn deurnel–Ic77TdB2-Je6e-ACC2–8526–2b Qfdedf685100012225–190 Seite 20 von 49 Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fds2–Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–190 sensum tamen & idem centrum & eandem habere diametrum supponuntur, ut suprà dixi, lineam nimirum mutui concursus, circa quam, velut circa cardinem fixum, medietates eorum constitutae alterae ad alteras inclinantur.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
