# Geoscopia selenitarum, part 2.1 2

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/2

TERRA PHASIBUS DIVERSIS UT LUNA SUCCESSIVE CRESCERE ET DE CRESCERE VIDETUR. QUo sensu Longomontanus l. 1. Theoric. Bc. 9 Lunam dixit esse Terram alteram, eodem sen" su vice versâ, meo quidem judicio, Terram, dici poterit, esse Lunam alteram. Praeterquam enim quod maxima lucis & macularum similitudo inter utramque intercedat, ut in priori parte monstravimus; etiam phasibus & apparitionibus diversis, quas vulgò Lunaris saltem corporis proprietates esse credimus, haec illam imitare, imo planè paria facere, deprehenditur. Etenim quod hîc apud nos de Lunâ dixit Plinius l. 2. c. 12. dum inquit. Luna semper aut crescens apparet aut senescens, & modò curvata in cornua, modò aequâ portione divisa, modo sinuata in orbem, maculosa, eademque subitò praenitens, immensa orbe pleno, ac repente nulla: aliàs pernox aliàs sera, & parte diei Solis lucem adjuvans: deficiens & in defectu tamen conspieua, quae mensis exitu latet, cùm laborare non creditur. Jam verò humilis & excelsa, & ne id quidem uno modo, sed aliàs admota coela, aliàs contigua montibus: nunc in Aquilonem elatae, nunc in Austros dejecta: quae singula in eâ deprehendit hominum primus Endymion, & ob id amore ejus captus famâ traditur. Idem iisdem verbis de Terrâ dici pot erit in orbe seleniticô, ut ex lis quae sequuntur manifestum erit. §.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
