# Geoscopia selenitarum, part 2.1 23

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/23

Intervallum autem puncti dichotomiae lunaris à quadraturâ seu quadrato Solis aspectu variè quidem à variis determinatur Aristarchus olim tribus gradibus illud definivit, sed hypotheticè saltem, cum negatione majoris quantitatis. Longomontanus verò l. 1. Theor. C. 6. ex selectis Tychonicis observationibus illud in mediâ luminarium distantia 2 gr. 30 min. aestimat. Keplerus in Ephemeridibus 4 ferè horarum, adeoque 2 circiter gr. Ricciolus verò, se longè, quàm alii, probabiliùs pronunciare posse dicit differentiam illam nunquam valdè majorem minoremve esse unius gradus semisse. Unde cum differentia haec tanta sit quantus est angulus ad Solem, ipsius Solis à Terra distantiam mediam 7300 semid. Terrae deducit Tom I. Almag. Nov. parte 1. p. 108. Denique Angulum obtusum constituunt & ita partem lucidam dimidio hemisphaerio majorem includunt praedicti visionis & umbrae semicirculi, quando Luna plus quàm quadrante circuli distat à puncto conjunctionis, vel potiùs ubi post primam dichotomiam usque ad ultimam extra lineam Syzygiarum versatur, ut in situ E. Illic enim axes conorum obtusum etiam formant anguhactenus dictis constat. hac phasi semicirculus illuminationis, quia supra plan circuli visionis erectus est, veram sui formam visui non exhibe sed obliquè nobis objectus ellipticam, ut fieri solet, repraetat lineam, non tamen ut antea versûùs semicirculum visionis um incurvatam, sed quia propior nobis dictus est semicirculus, versùs obscurum, tantò quidem magis, quantò major est angulus obtusus, tantò minùs quantò minor, ut ita Luna ex eâ parte nec recta nec circularis, sed gibbo quodam tumida videatur, unde nomen etiam habet, ut dicatur gibbosa. Sed haec decausis Phasium lunarium dicta sunto.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
