Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 30
Unproofread scanNot analysed yet
caput ieu vertiem Tertae objiciens (nam de Selenitis antipodibus non sumus solliciti, cum illi Terram non videant,) refidens in Zonâ Lunae torridâ, cujus Horizon rationalis &quidem verus (qui tamen cum apparente sensualiter coincidit) notatur lineâ AA, sed ab utraque parte porr velut in infinitum excurrente. Horizontis punctum A denotat ἀνατολὴν h. e. ortum, &respicit plagam, in quâ huic Selenitae Sol oritur; Averò δύσιν h. e. occasum s plagam in qua Solipsi occidit. Nam quemadmodum in puncto C, ubi Luna Soli conjuncta est, Selenita noster anticephalus mediam noctem celebrat, dum Sol praecisè sub pedibus ejus in inferiori parte coeli versatur, ita si Luna motu proprio (Selenitis tamen, quod suppono, insensibili) pro movetur per D ad punctum E, tunc Horizon altero suo termino A sensim ac sensim ad Solem se inclinat, usque dum in puncto E, plano suo in Solem sit directus. Hinc Selenita Solem inibi primùm videns, postquam hactenus ipsi fuit absconditus, oriri sibi Solem &in regione suâ diescere putat. Quemadmodum idem Selenita, Lunâ per F ad G promotâ, postquàm meridiem in G sub Sole verticali celebravit, in puncto X, ad quod Luna porrò per Q progressa est, Solem in plagà A ultimò videns, eum illîc occidere, &postea in puncto SHorizontem suum satis profundè subiisse, arbitratur. Punctum igitur A ἀνατολὴν s. ortum, A verò δύσιν s. occasum spectat. Utraque plaga, licet quoad rem, dum Luna menstruo spatio per circulum orbis sui movetur, semper sit diversa, ut ocularis inspectio diagrammatis ostendit; eadem tamen &fixa videtur Selenitae nostro, qui motum hunc non animadvertit, sed Lunam suam in spatio mundanofixam &immobilem putat, puncta ortus &occasus apparentis, ut in Horizonte suo sensibili semper eadem manent, ita ad eandem etiam plagam versari autumans. In quo &nos hic deciperemur, si Terra revera moveretur. His ita dispositis manifestum est quod anticephalis nostris, in meditullio lunaris hemisphaerii terripeti rimulâ notatô latentibus (puta circa Sinum aestuum in Terrâ Sanitatis, secundum nomenclaturas Riccioli) &tota Terra &omnes ejus phases semper &perpetuò videantur in ipso puncto verticali, aut circa, quando libra 57. Seite 32 von 40 Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–317 libratio Lunaris Terram à vertice nonnihil abducit, ut postea pluribus declarabitur, nunquam autem in Horizonte. Alibi tamen &primò in locis quadrante circuli ab hoc puncto circumcirca remotis, h. e.