# Geoscopia selenitarum, part 2.1 31

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/31

in extremitatibus disci lunaris, uti tota Terra, ita omnes ejus phases, in Horizonte tantùm apparent, & quidem in ortivo semper illis qui respectu anticephalorum sunt in occasu, ut in A prope maculam Grimaldis in occiduo verò illis qui sunt in ortu prope mare Crisium in puncto A. Illis enim axis Coni visionis repraesentat sem circulum Horizontis ortivum, his occiduum lis verò qui circa loca Lunae polaria Terram observarent, nempe vel prope Metonem respectu nostri septentrionalem, vel infra Tychonem meridionalem, Terra videretur in eâ Horizontis plagâ, in quam incidit superior anticephalorum meridianus. In locis verò minùs quadrante circuli remotis à praedictò meditullio Terra etiam inter verticem & horizontem quasi pendula videtur, nisi quod libratio lunaris ut alibi semper ita hic aliquam ipsi conciliet nutationem, de quâ postea pluribus. Alterum est in quo Phases Terraed fferunt à Lunaribus, Magnitudo. Quemadmodum enim totus Terrae discus decies quinquies ferè major est lunari quôd supra Cap. IV. pluribus demonstravimus; ita Phases, tanquam similes utriusque partes, eandem magnitudinis rationem habent per V. i5 prop. Euclidis. Hinc Terrae falces aut cornua 15 ferè majora sunt cornibus aut falcibus Lunaribus, quod idem de semidisco & grbbâ utriusque facie sentiendum. Tertiò differunt Tempore, non quidem revolutionis, sed, apparitionis, he. differunt, si ita loqui liceret, quanditate. Quemadmodum enim, in eodem quando, seu in eodem temporis momento, spectatae Phase, lunares cum terrestribus semper sunt diversae, imò sibi mutuò velut oppositae & contrariae; ita similes Phases oppositis temporibus atque ita in diversis quando contingunt. Scilicet ubi Terra pleno vultu Lunam collustrat, eo momento Luna Terrae nil nisi nigredinem exhibet, adeoque nova videtur, & contra: & cùm haec falcata apparet, illa se tunc praebet gibbosam & contra: si primam illaepatitur dichotomiam, haec eodem tempore ultimam & viceversa, quod ex hactenus dictis nullo negotio colligitur. Denique Seite 33 von 40 Bild. 32 Seite über URN öffnenurn: non: deturmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–322 Denique differunt etiam Subjecto s. superficie inhaesionis, quae in Phasibus lunaribus eadem ad sensum est & constans perpetuòmanet; in terrestribus autem singulis momentis mutatur.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
