# Geoscopia selenitarum, part 2.1 32

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/32

Quem admodum enim Luna semper eandem superficiei suae partem nobis exhibet, nisi quantum libratio lunaris ab unâ parte addit, ab altera detrahit per vices, quod tamenvi sui nudo fere est imperceptibile; ita in eadem superficie nobis omnes sui luminis phases exhibet, & primam quidem in parte occidentali, in cujus medio macula maris Crisium semper est conspicua, modò falcis figura non sit ultra modum tenuis: ultimam verò in parte orientali, cujus meditullium Grimaldi macula semper obtinet; Intermedias in partibus intermediis Quamvis, si rigorosè reraestimare velimus, linea per extremitates & oppositos phasium angulos ductae non semper iisdem maculis incumbat, partim ob latitudinem aliquam, partim ob librationem corporis lunaris: Terra verò uti25 horis totam suam superficiem sphaericam Selenitis Geoscopis conspiciendam exhibet, ut supra diximus; ita singulis phasibus, quae tanto temporis intervallo ad sensum ejusdem speciei videntur esse, omnes superficiei suae partes successivè quasi substernit, ita ut eadem phasis semper aliam atque aliam superficiem immediati subjecti loco habeat in quâ Selenitis est conspicua. Distinguendum igitur utrobique sedulò est inter Superficiem & Phasin. Superficies Lunae nobis conspieua eadem est ad sensum, sed phasis semper diversa: In Terra verò Selenitis & superfialia alia videtur, ita tamen ut celerior cies & phasis semi Phasis qu versitas. Phasium enim vicissitudo sit superficiei quar absolvitur, ut suprà diximus; superficies. menstruo spahoris in orbem convertitur, quo quimpor verò diurnot dem tempore ad sensum eadem videtur manere phasis. Posset in specie tandem inter phases lunares & terrestres angulares differentiae loco haberi, quod hae simplici gaudeant mensurâ, nud â nimirum distantiâ Lunae à puncto oppositionis; Illae verò limitatâ per angulum ad Solem, ut suprà diximus. Mensura tamen Lunarium Phasium ad eandem simplicitatem reduci posset, si nimirum stante Lunâ circumduceretur Terra orbe menstruo. Ita enim fieret, ut quantum distare videretur Terra Selenitis 695. turn nbn deturnel–Ic77fd82-Je6e-ACC2–8526–-2b fOfdedf6851 00012225–335 Seite 34 von 40 Seite über URN öffnenUrMED urn: non: deturmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–335 nitis à puncto oppositionis Terrae cum Sole, tanta etiam sit inclinatio axium, tantusque proinde angulus phasis, quod eodem ex fundamento verum est, quo idem superius de Terrâ demonstravi.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
