# Geoscopia selenitarum, part 2.1 35

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, DIGRESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/35

Terra enim Selenitis non subit vicissitudinem ortus & occasus propriè sic dictam ut suprà declaravimus, nec idem Horizon diversam ad Eclipticam habet. inclinationem, cum motus, quo Terra Selenitis ex uno signo Zodiaci videtur in alterum promoveri, non commisceatur cum motu primo Aequatoris, ut Lunae motus apud nos, sed super polis & axe Zodiaci perficiatur, nisi quod libratio lunaris aliquam diversitatem hîc etiam introducat, praesertim Selenitis antipleuris he. à latere positis in margine Lunae, quibus Terra videtur circae Horizontem, de quâ libratione postea pluribus. Si tamen praecisâ variatione quae dependet ab Horizonte; remotâque crepusculi luce, quae nonnunquam prohibet quò minùs primam Lunae phasintàm citò videamus, caeterisque paribus suppositis, conferamus Terrae primam phalin cum lunari, manifestum fiet, multò tardiùs eam Selenitis apparere post Noviterrium, quàm nobis Lunae phasis prima post Novilunium, quia limbus defectus in Terra multò major est Selenitis, quàm Nobis idem in Lunâ, ut suprà diximus Circuli n. visionis & umbrae inconjunctione Lunae cum Sole non tantùm realiter saepiùs coincidunt, sed etiam nonnunquam ipse visionis circulus illum excedit. Quando verò minor hic est illo, distantia mutua vix unius est minuti, cùm arcus ultra quadrantem illuminatus in conjunctionibus minor non deprehendatur 15 l. 18/. arcus quadrantis latens non major 16/40//. Hinc quamprimum Luna discedit à puncto conjunctionis saltem ad intercapedinem unius minuti, tunc Circuli visionis & umbrae se statim intersecant, & phasin falcatam formant, quae tamen in extremitatibus hemisphaerii visibilis nimis obliquè nostro visui objecta non movet oculos, nisi longiùs discedat Luna. At in conjunctione Terrae, vel quod idem est, in oppositione Lunae cum Sole, circuli visionis & umbrae Terrae nunquam coincidunt, sed in tali situ, cum limbus Terrae ultra hemisphaerium illuminatus, nunquam 50/. deprehendatur excedere, limbus verò Selenitas geoscopos latens, plerumque ad 64/. se extendat, distantia inter utrumSeite 37 von 49. Bild. 36 Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fds2–7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–367 utrumque circulum vel limbus differentialis obscurus, est 14/. ut ita Luna ultra 14 /. discedere cogatur à puncto oppositionis, antequam fiat intersectio circulorum illuminationis & visionis in Terrâ. Nam tantus est angulus intersectionis quanta est distantia Lunae ab oppositione.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
