# Geoscopia selenitarum, part 2.1 4

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erhard-weigel/geoscopia-selenitarum-part-2-1/4

corniculata dicitur, item curvata, Graecis μηνοειδῆς & μηνοειδὴ, quasi Lunularis (μὴνη enim Lunam significat) forsan quia talis figura Lunae saltem propria credebatur à Veteribus, cùm reliquae coeteris stellis etiam convenire vel ad reliquarum stellarum figuras propiùs accedere videantur. Quam tamen appellationis rationem hodie non admitterent Astronomi, cùm & Venerem & Mercurium sub eâdem figurâ nobis interdum exhibeat telescopium: vel apparet in figurâ disci dimidiati, unde Luna dimidiata dicitur, bisecta; semiplena, διχότμος: vel in figurâ ventris tumidi & gibbi, unde Luna gibbosa s. gibba dicitur & tumida: vel in figurâ disci integri unde Luna tota s. plena dicitur, graecè πανσέληνος, quasi Luna totilunis. Quatuor igitur Phasium Lunarium species hâc ratione constituuntur, quarum tamen ultima saltem Limplex est & semper sibi constans, nisi quod Eclipsi nonnunquàm afficiatur, reliquae verò singulis mensibus duplices, & ex his aliquae, nempe 1& 3, etiam quantitate sua vel amplitudine variabiles modò graciliores modò pinguiores, apparent; Quod ut meliùs intelligatur oculis subjiciendae sunt Phases praedictae sequend te diagrammate, in quo circulus superior in puncto S. Solem, subjectus verò circulus ADG orbitam Lunae à Sole illustratae, vel quod visui perinde est Zodiaturn nbn deturnel–Ic77fd82-Je6e-ACC2-8526–-2b fOfdedf6851 00012225–056 Seite 6 von 40 Seite über URN öffnenurn: non: deturmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–056 Zodiacum, repraesentat, in cujus medietate litera T. Terram notat colestium Phaenomenom observatorium, per quod decussatim ductae duae linea rectae diametri sunt praedicti circuli ad angulos rectos se mutuò secantes, adeoque totum circulum in a quaedrantes distinguentes. Sed harum illae nempe AG. vicem sustinere poterit Horizontis; Dd. verò Meridiani, vel verticalis, per punctum Zodiaci nonagesimum à Sole transeuntis, ipso Sole, dum Luna versatur in semicirculo ADG.

---

Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
